Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 18v-19rLc. 2:22-32
|
____________________________________________________________
|
|
In purificatione S. MariaeSequentia sancti evangelii
| |
2:22 | In illo tempore. Postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum Domino, |
2:23 | sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: |
2:24 | et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. |
2:25 | Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, exspectans consolationem Israel: et Spiritus Sanctus erat in eo. |
2:26 | Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. |
2:27 | Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Ihesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, |
2:28 | et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: |
2:29 | Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: |
2:30 | quia viderunt oculi mei salutare tuum, |
2:31 | quod parasti ante faciem omnium populorum: |
2:32 | lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. |