Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 18r-18vLc. 7:11-16
|
____________________________________________________________
|
|
SabbatoSequentia sancti evangelii
| |
7:11 | In illo tempore. Factum est: deinceps ibat Ihesus in civitatem quae vocatur Naim: et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. |
7:12 | Cum autem adpropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae: et haec vidua erat: et turba civitatis multa cum illa. |
7:13 | Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi: Noli flere. |
7:14 | Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. |
7:15 | Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae. |
7:16 | Accepit autem omnes timor: et magnificabant Deum, dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis: et quia Deus visitavit plebem suam. |