Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 17r-18rMc. 5:1-19
|
____________________________________________________________
|
|
Sequentia sancti evangeliiFeria VI
| |
5:1 | In illo tempore. Venit Ihesus trans fretum maris in regionem Gerasenorum. |
5:2 | Et exeunti ei de navi, statim occurrit ei homo demonumento in spiritu inmundo, |
5:3 | qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare: |
5:4 | quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, disrupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: |
5:5 | et semper nocte ac die in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. |
5:6 | Videns autem Ihesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: |
5:7 | et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Ihesu Fili Dei summi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. |
5:8 | Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. |
5:9 | Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Dicit ei: Legio nomen mihi est, quia multi sumus. |
5:10 | Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. |
5:11 | Erat autem ibi grex porcorum magnus, pascens. |
5:12 | Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus. |
5:13 | Et concessit eis statim Ihesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. |
5:14 | Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset facti: |
5:15 | et veniunt ad Ihesum: et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sana mentis, et timuerunt. |
5:16 | Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui damonium habuerat, et de porcis. |
5:17 | Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum. |
5:18 | Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, |
5:19 | et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. |