BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 16v-17r

Mc. 5:21-34

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sequentia sancti evangelii

Feria IIII

secundum Marcum.

 

5:21

In illo tempore. Cum transcendisset Ihesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.

5:22

Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius,

5:23

et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.

5:24

Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.

5:25

Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,

5:26

et fuerat multum perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quicquam profecerat, sed magis deterius habebat:

5:27

cum audisset de Ihesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:

5:28

dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.

5:29

Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quod sanata esset a plaga.

5:30

Et statim Ihesus cognoscens in semetipso virtutem quae exierat deo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?

5:31

Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?

5:32

Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.

5:33

Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.

5:34

Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.