Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 16r-16vMt. 20:1-16
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica in septuagesimaSequentia sancti evangelii
| |
20:1 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis eius: Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. |
20:2 | Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. |
20:3 | Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, |
20:4 | et illis dixit: Ite et vos in vineam, et quod iustum fuerit dabo vobis. |
20:5 | Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. |
20:6 | Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? |
20:7 | Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. |
20:8 | Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. |
20:9 | Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. |
20:10 | Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. |
20:11 | Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, |
20:12 | dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus. |
20:13 | At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum? |
20:14 | Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. |
20:15 | Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? |
20:16 | Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |