BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 13v-14r

Mt. 9:18-26

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

9:18

In illo tempore. Loquente Ihesu ad turbas, ecce princeps unus accessit, et adoravit eum, dicens: Filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum super eam, et vivet.

9:19

Et surgens Ihesus, sequebatur eum, et discipuli eius.

9:20

Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius.

9:21

Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero.

9:22

At Ihesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

9:23

Et cum venisset Ihesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:

9:24

Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.

9:25

Et cum eiecta esset turba, intravit: et tenuit manum eius, et surrexit puella.

9:26

Et exiit fama haec in universam terram illam.