Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 13r-13vLc. 6:17-23
|
____________________________________________________________
|
|
In natali S. SebastianiSequentia sancti evangelii
| |
6:17 | In illo tempore. Et descendens Ihesus de monte, stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea, et Hierusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, |
6:18 | qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus inmundis, curabantur. |
6:19 | Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exiebat, et sanabat omnes. |
6:20 | Et ipse elevatis oculis in discipulos suos, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. |
6:21 | Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. |
6:22 | Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. |
6:23 | Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo. |