Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 13rMt. 8:23-27
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica IV post theophaniamSequentia sancti evangelii
| |
8:23 | In illo tempore. Et ascendente Ihesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius: |
8:24 | et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat. |
8:25 | Et accesserunt, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. |
8:26 | Et dicit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. |
8:27 | Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? |