BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 14r-14v

Mc. 4:24-34

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Marcum.

 

4:24

In illo tempore. Dicebat Ihesus discipulis suis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adicietur vobis.

4:25

Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab illo.

4:26

Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat homo sementem in terram,

4:27

et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et crescat dum nescit ille.

4:28

Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.

4:29

Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.

4:30

Et dicebat: Cui adsimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae comparabimus illud?

4:31

Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra:

4:32

et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit maius omnibus holeribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare.

4:33

Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:

4:34

sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.