Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 9r-9vLc. 7:36-50
|
____________________________________________________________
|
|
SabbatoSequentia sancti evangelii
| |
7:36 | In illo tempore. Rogavit Ihesum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit. |
7:37 | Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti: |
7:38 | et stans retro secus pedes eius, lacrimis coepit rigare pedes eius, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. |
7:39 | Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier esset, quae tangit eum: quia peccatrix est. |
7:40 | Et respondens Ihesus, ait ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic. |
7:41 | Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. |
7:42 | Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? |
7:43 | Respondens Simon dixit: Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte iudicasti. |
7:44 | Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. |
7:45 | Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. |
7:46 | Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos. |
7:47 | Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. |
7:48 | Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata. |
7:49 | Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? |
7:50 | Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. |