BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 9v-10r

Io. 2:1-11

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica II post theophaniam

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

2:1

In illo tempore. Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Ihesu ibi.

2:2

Vocatus est autem et Ihesus, et discipuli eius, ad nuptias.

2:3

Et deficiente vino, dicit mater Ihesu ad eum: Vinum non habent.

2:4

Et dicit ei Ihesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

2:5

Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.

2:6

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.

2:7

Dicit eis Ihesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

2:8

Et dicit eis Ihesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

2:9

Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam: vocat sponsum architriclinus,

2:10

et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

2:11

Hoc fecit initium signorum Ihesus in Cana Galilaeae; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.