Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 8v-9rLc. 4:14-22
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VISequentia sancti evangelii
| |
4:14 | In illo tempore. Et regressus est Ihesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo. |
4:15 | Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. |
4:16 | Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. |
4:17 | Et traditus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: |
4:18 | Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, sanare contritos corde, |
4:19 | praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. |
4:20 | Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. |
4:21 | Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. |
4:22 | Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius. |