BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caesius Bassus

floruit ca. 60 p. Chr. n.

 

persona

 

Caesius Bassus, poeta et grammaticus, floruit circa annum 60 p. Chr. n. Romae. amicus habuit poetam A. Persium Flaccum et post eius mortem anno 62 editor fuit eius operum. periit fortasse in sua villa Sabina anno 79 ignibus Vesuvio eruptis.

 

At lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus: nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax. Si quem adicere velis, is erit Caesius Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.

(Quintilianus, inst. 10, 1, 96)

 

Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?

iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?

mire opifex numeris veterum primordia vocum

atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,

mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto

egregius lusisse senex.

(Persius, sat. VI, 1-6)

 

 

opera

 

Fragmenta carminum

Liber de metris

[Bassus] de metris Horatii

[Bassus] Breviatio pedum

 

 

secundaria

 

Persius

Fontes