Caesius Bassus
floruit ca. 60 p. Chr. n.
|
De metris Horatii
Textus:Caesii Bassi Fragmentum de metrisin: Grammatici Latini, Vol. VI, pp. 305-306ed. Heinrich Keil, Leipzig: Teubner, 1874
|
___________________________________________________________
|
|
[Bassus]De metris Horatii
Maecenas atavis edite regibus.Asclepiadeon duodecasyllabon, cuius divisio varia. quidam sic, Maece spondeus, nas atavis choriambus, edite re idem, gibus pyrrichius vel iambus propter indifferentiam syllabae. alii per dipodias ita: Maecenas a, debuit antispastica dipodia esse, sed produxit syllabam primam et fecit epitritum quartum ex tribus longis et brevi: tavis edi antispastus est ex brevi duabus longis et brevi: te regibus, paeon secundus ex brevi et longa et duabus brevibus, vel si longa fuerit ultima, erit iambus. si vero ad paenultimam partem ultimae dipodiae brevis syllaba addatur, fiet elegiacus versus pentameter sic,Maecenas atavis edite remigibus.dividitur prioribus aut dactylo et spondeo aut spondeo et dactylo, tamen medius spondeus debet semper esse sequentibus anapaestis.
Iam satis terris nivis atque dirae.sapphicon hendecasyllabon, quod est trimetron choriambicon catalecticon, cuius syllabam tertiam produxit in prima dipodia, quam corripere debuit. oportuit enim ita esse, iam satis est, posuit autem iam satis ter, pro choriambo epitritum secundum, id est ex longa et brevi et duabus longis. secunda dipodia choriambica est, ris nivis at. tertio, que dirae, positus [p. 306] pes pro dipodia bacchius, aut propter indifferentiam syllabae hoc metrum clauditur amphibracho, id est ex brevi et longa et brevi.
Sic te diva potens Cypri.glyconion octosyllabon et genere asclepiadeon est. huic enim si addideris dipodian choriambicam, facies asclepiadeon sic,sic te diva potens <diva potens> Cypri.dividitur autem spondeo, choriambo, pyrrichio vel iambo propter syllabae indifferentiam, sic te diva potens Cypri.
Solvitur acris hiems grata vice veris et favoni.alcaicon, ἑπτακαιδεκασύλλαβον [ithyphallicon,solvitur acris hiems grata vice veris et favoni]commissum est ex heroico et ithyphallico: «solvitur acris hiems grata vice», huc usque heroicum; «veris et favoni», hoc ithyphallicon. «trahuntque siccas», portio iambici, sequitur ithyphallicon, «machinae carinas».
Vides ut alta stet nive candidum.alcaicon hendecasyllabon, cuius divisio ita est: «vides ut alta», ex duobus iambis et syllaba et sequentibus duobus dactylis vel propter indifferentiam syllabae dactylo et amphimacro, «stet nive candidum».Soracte nec iam sustineant onus,sicut prior scanditur.silvae laborantes geluque,enneasyllabon, silvae spondeus, labo iambus, rantes spondeus, gelu iambus, que syllaba.flumina constiterint acuto:hoc constat ex quattuor pedibus heroicis syllaba detracta brevi in tertio pede. Fit enim integrum sic,flumina constiterint ab acuto. |