BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Aules Persius Flaccus

34 - 62 p. Chr. n.

 

persona

 

Aules Persius Flaccus, saturarum poeta, natus est in Etruria Volterris anno 34. fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. scriptitavit et raro et tarde. hunc ipsum librum inperfectum reliquit. versus aliqui dempti sunt ultimo libro, ut quasi finitus esset. leviter correxit Cornutus et Caesio Basso, petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. scripserat in pueritia Flaccus etiam praetextam ‹Vescio› et ‹hodoiporicon› librum unum et paucos in socrum Thraseae Arriam matrem versus, quae se ante virum occiderat. omnia ea auctor fuit Cornutus matri eius ut aboleret. editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. decessit vitio stomachi anno 62 aetatis XXVIII.

 

opera

 

Praetexta «Vescio» (deest)

Hodoiporicon liber (deest)

Saturarum liber (ca. 60)

Saturarum liber (forma voluminis scripta litteris capitalis rusticae)

 

 

secundaria

 

Vita Persii

Fontes