C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XXI[ad Aurelium.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: hendecasyllabus
Aureli, pater esuritionum,non harum modo, sed quot aut fueruntaut sunt aut aliis erunt in annis,pedicare cupis meos amores. | |
5 | nec clam: nam simul es, iocaris una,haerens ad latus omnia experiris.frustra: nam insidias mihi instruentemtangam te prior irrumatione.atque id si faceres satur, tacerem: |
10 | nunc ipsum id doleo, quod esurirea temet puer et sitire discet.quare desine, dum licet pudico,ne finem facias, sed irrumatus. |