C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XXII[ad Varum.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: choliambus
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,homost venustus et dicax et urbanus,idemque longe plurimos facit versus.puto esse ego illi milia aut decem aut plura | |
5 | perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsestonrelata: cartae regiae, novei libri,novei umbilici, lora rubra membranae,derecta plumbo et pumice omnia aequata.haec cum legas tu, bellus ille et urbanus |
10 | Suffenus unus caprimulgus aut fossorrursus videtur: tantum abhorret ac mutat.hoc quid putemus esse? qui modo scurraaut si quid hac re scitius videbatur,idem infaceto est infacetior rure, |
15 | simul poemata attigit; neque idem umquamaequest beatus ac poema cum scribit:tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquamquem non in aliqua re videre Suffenum |
20 | possis. suus cuique attributus est error;sed non videmus, manticae quod in tergost. |