C. Valerius Catullus
ca. 87 - 54 a. Chr. n.
|
Carmina
Carmen XVII[ad Coloniam.]
|
_________________________________________________________
|
|
metrum: Priapeus
O colonia, quae cupis ponte loedere longo,et salire paratum habes, sed vereris ineptacrura ponticuli axulis stantis in redivivis,ne supinus eat cavaque in palude recumbat; | |
5 | sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur:munus hoc mihi maximi da, colonia, risus.quendam municipem meum de tuo volo ponteire praecipitem in lutum per caputque pedesque, |
10 | verum totius ut lacus putidaeque paludislividissima maximeque est profunda vorago.insulsissimus est homo, nec sapit pueri instarbimuli tremula patris dormientis in ulna.quoi cum sit viridissimo nupta flore puella |
15 | (et puella tenellulo delicatior haedo,adservanda nigerrimis diligentius uvis),ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,nec se sublevat ex sua parte; sed velut alnusin fossa Liguri iacet suppernata securi, |
20 | tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam,talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,si pote stolidum repente excitare veternum, |
25 | et supinum animum in gravi derelinquere caeno,ferream ut soleam tenaci in voragine mula. |