Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio XIX
Morphologia: a-Coniungatio
―――――――――――――――――――――
1. Do tibi quinque denarios.2. Heri pater tibi decem dedit.3. Satis datum est.4. Plus tibi dare nolo.5. Audax gubernator in statione sua stabat.6. Iam diu ibi steterat.7. Iuva me!8. Si me iuveris, postea ego te iuvabo.9. Iutus a te securus ero.10. Male corpus lavisti.11. Melius lautus in scholam veni!12. Dormiebam; subito porta crepuit; pater intravit.13. «Satis diu», inquit, «in lecto cubuisti; i in scholam!»14. Rex Pyrrhus elephantos domitos in hostes misit.15. Sed Romani nervos pedum beluarum secuerunt.16. Imber sonat; semel iam tonuit.17. Propterea pater nos exire vetuit.
Post festum
Marcus: «SaIve, Quinte! Quid ita properas? Periculumne instat?»Quintus: «Veniam da mihi misero! Heri apud Crassum cenavi. Cibis et vino ita sumus completi, ut in lecto cubare non possim.»Marcus: «Licetne tecum ire? Sed lentius i!»Quintus: «Nihil obstat, et gratias tibi ago, quod mihi occasionem narrandi das. Villa Crassi pulchritudine ceteris villis praestat. Constat ex compluribus aedificiis.
Magno circumdatur horto, ex quo suaves avium voces sonant Quam liberaliter Crassus nos accepit! Passim flores et odores! Servi nos circumsteterunt et pedes nobis laverunt. In pretiosissimis lectis cubabamus. Servi nobis carnem sectam ceterosque cibos dederunt. Neglegentes servos dominus vehementer increpabat. – Postremo convivarum voluptas potando et cantando adiuta est.»Marcus: «Splendida mehercules cena fuit et tamquam cena deorum!»Quintus: «Certe Crassus dederat operam, ut delectaremur. Mihi autem ea voluptas magis nocuit quam profuit.»
1. Bis dat, qui cito dat.2. Do, ut des.3. Fortes fortuna adiuvat.
―――――――
Vocabularium
dēnārius, -iī m.gubernātor, -ōris m.statiō, -ōnis f.sēcūrus, -a, -umnervus, -ī m.bēlua, -ae f.imber, -bris m.semelpassimodor, ōris m.carō, carnis f.neglegēns, -entisvoluptās, -ātis f.mehercule (≈ me Hercules iuvet!)tamquambisdare operamfortūna, -ae f.
|