Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio XX
Morphologia: e-Coniungatio
―――――――――――――――――――――
1. Diu atrae nubes in aere pependerant; tandem lux solis rediit.2. Memento fidei, quam mihi spopondisti!3. Cur hoc periculum non cavisti?4. Fortuna, quae tibi tam saepe favit, mobilis et perfida est.5. Superbia motus eam temptavisti.6. Sacra, quae vovimus, nunc faciamus!7. Deis is displicet, qui sacra vota non fecit.8. Per totam noctem in horto sedimus.9. Numquam caelum tam serenum vidimus; numquam tot stellae visae sunt.
De bestiis Romanorum
Viri divites etiam extra urbem Romam villas possidebant. Ibi acres canes vigilabant. Nonnumquam in introitu infra canis imaginem litterae videbantur, quibus fures monebantur: «Cave canem!» Sed non omnes latrones furesque his verbis commoti sunt, ut fugerent. –
Imperator Heliogabalus leones domitos circum se habebat, quos non removebat, etiamsi introeuntes eorum adspectu terrebantur. –Iam pridem mos erat, ut magistratus bestias ex Africa importarent. Nam plebs iis favebat, qui civium voluptati providerant. Cum res publica Romanorum divitiis et opibus floreret, ceteri populi invidebant Romanis. Cum Carthago tres annos obsessa et a Scipione deleta esset, primum leones, postea crocodili, rhinocerotes, cameli, tigres in urbe visi sunt.
Primos elephantos Romani bello Tarentino viderunt. Postea eas beluas sagittis inflammatis propulsare didicerunt. Nam sagittis de pelle pendentibus vexati elephanti in aciem suorum fugerunt. Ita hostibus maius periculum impendebat quam Romanis.
―――――――
Vocabularium
mōbilis, -eperfidus, -a, -umtotnōnnumquamintroitus, -ūs m.fūr, fūris m.circum c. Acc.providēre c. Dat.Scīpiō, -ōniscrocodīlus, -ī m.rhinocerōs, -ōtis m.camēlus, -ī m.tigris, tigris m.elephantus, -ī m.Tarentīnus, -a, -um
|