Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio XVI
Morphologia: odisse et memenisse
―――――――――――――――――――――
1. Bonos homines amo, malos non odi.2. Homines inter se odisse non debent.3. Saepe fit, ut mali bonos et pios oderint.4. Quamquam multi te propter severitatem tuam oderant, ego te semper amabam.5. Malus essem, si te odissem.6. Numquam te odero, semper tibi fidem habebo.7. Ego tui saepe memini.8. Semper tui meminero.9. Memento igitur tu quoque mei!10. Plurimi nostrum semper vestri meminerint.
―――――――
De seditione servorum73 - 71 a. Chr. n.
Gladiatores custodes suos necant
Terroris Cimbrici Romani diu meminerant reliquiasque illius gentis vehementissime oderant. Itaque captivi publice sub corona venierunt. Plerique eorum gladiatores facti sunt et pugnando spectantium animos delectabant; multi atroci morte perierunt. Nam in arena aut inter se pugnabant aut cum leonibus aliisque bestiis.
Gladiatores
Crudelitate dominorum factum est, ut servi eos magis magisque odissent. Odium eorum postremo ita incitatum est, ut seditio fieret. Dux factus est Spartacus, vir audacissimus. Is in contione haec fere dixit: «Odi eos, qui doloribus nostris delectantur. Vos convocavi, ut vos quoque eos odisse disceretis. Quis vestrum non cottidie ignominiae nostrae meminit? Sed meminisse non satis est. Pugnemus – non inter nos, sed cum iis, quos ego quidem semper odero!» His verbis inflammati gladiatores custodes suos necaverunt. Vastando et raptando incolas Italiae diu terrebant.
Servus Romanus
―――――――
Vocabularium
sēditiō, -ōnis f.inter sēpius, -a, -umfidem habēreCimbrius, -a, -umsub corōnā venīregladiātor, -ōris m.cōntiō -ōnis f.īgnōminia, -ae f.
|