BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio XV

 

Grammatica

Morphologia:

fieri

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Diu tristis fui; nunc fio laetus.

2. Nam caelum fit serenum.

3. Dies fiunt longiores.

4. Aves quoque, cum aer fiat calidior, laetae fiunt.

5. Autumno ineunte, cum dies breviores fierent, aves in dies tristiores fiebant.

6. Quis nunc tristis fieri potest?

7. Mox omnia animalia laeta fient.

8. Multae naves his temporibus ex ferro fiunt.

9. Raro fit, ut naves ferreae intereant.

10. Antea saepius factum est, ut navigantes interirent.

11. Nunc fieri potest, ut plures nautae serventur.

12. Nam alii nautae facilius de iis, qui in periculo sunt, certiores fiunt.

13. Templa Romanorum cottidie patefiebant.

14. Ita homines assuefiebant cottidie introire.

 

 

―――――――

 

De inventione et excavatione Pompeiorum

 

Excavatio Pompeiorum ca. 1770

 

Posterioribus temporibus lata planities ibi patebat, ubi olim oppidum Pompeii floruerat. Pecus super moenia tectaque, quae sub herbis occultata erant, agebatur. Itaque per multa saecula nemo oppidi deleti memor erat.

His autem temporibus factum est, ut viri docti de miris rebus in illa regione inventis certiores fierent. Itaque exploraverunt, num aliae quoque reliquiae superessent. Et iam licet per vias renovatas ire et in aedificia multis imaginibus ornata introire. Quotannis nova aedificia et artificia nota fiunt.

Ita fieri potest, ut mox totum oppidum patefiat.

 

Pompeii excavati

 

 

Fiat iustitia, pereat mundus!

 

―――――――

 

Vocabularium

 

inventiō, -ōnis f.

excavātiō, -ōnis f.

in diēs

ferrum, -i n.

super c. Acc.

occultus, -a, -um

explōrāre

num

excavāre

mundus, -ī m.

 

Dictionarium latine-anglice

John Locke: A Short Latin Grammar