BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae II

 

Lectio XIII

 

Grammatica

Morphologia:

velle, nolle, malle

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Volo ambulare.

2. Visne (vultisne) mecum ambulare?

3. Volumus.

4. Eum, qui mecum ambulare vult (eos, qui mecum ambulare volunt),

post meridiem exspectabo.

5. Heri ambulare volebam; sed negotiis impediebar.

6. Cum me recreare velim, hodie ambulabo.

7. Si velles, posses.

8. Quod voles, id poteris.

9. Constanter velle initium est boni eventus.

10. In magnis rebus voluisse satis est.

 

 

―――――――

 

De Tiberio Graccho

 

Cornelia cum Tiberio et Gaio

 

Tib. Gracchus post mortem patris a Cornelia matre educatus est. Cum rex Aegypti eam in matrimonium ducere vellet, exclamavit: «NoIo regina appellari; malo bona mater liberorum meorum esse.» – Aliquando, cum amica ei ornamenta sua monstravisset, Cornelia filios suos advocavit et: «Visne», inquit, «mea ornamenta spectare? Haec sunt ornamenta mea!»

 

Tiberius Sempronius Gracchus

 

Tiberius, maior fratrum, adulescens patiperibus adesse volebat. Nam postquam Carthaginienses victi aliaeque gentes a Romanis superatae sunt, multi nobiles Romani vitam iucundam et laetam vivere malebant quam patriae servire multosque agricolas agris privabant, quod ampliores fundos et tnagnificas villas habere volebant.

 

Concilium plebis

 

Tum Tib. Gracchus in concilio plebis haec fere dixit: «Ut bestiae domicilia sua habent, ita vos quoque in tectis patrum vestrorum habitare et agros maiorum vestrorum retinere vultis. Ira mea excitatur ab eis, qui agros suos colere nolunt, vos autem agris vestris privare student. Itaque, cum vobis prodesse velim atque illis viris nobilibus displicere malim quam cedere, id unum ago, ut vos agros retineatis et recuperetis. Te autem, Iuppiter, oro et obsecro, ut nobis adsis. Nolite, di, nomen Romanum perniciei offerre!» –

Sed agricolae Romani agros suos non recuperaverunt, et Gracchus ipse ab adversariis suis necatus est.

 

Archimedes ad Alexandrum:

Noli turbare circulos meos!

 

―――――――

 

Vocabularium

 

negōtium, -iī n.

Aegyptus, -ī f.

mātrimōnium, -ī n.

in mātrimōnium dūcere

rēgīna, -ae f.

amplus, -a, -um

māgnificus, -a, -um

id ūnum ago

 

Dictionarium latine-anglice

John Locke: A Short Latin Grammar