Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio XII
Morphologia: ferre et composita
―――――――――――――――――――――
1. Quid fers, puella?2. Mala fero; soror mea placentas fert.3. Mala et placentas aviae ferimus.4. Pulchras res fertis, puellae.5. Fer aviae etiam hanc epistulam, Anna!6. Ferte omnia diligenter et caute, ut avia laeta sit!7. Hanc mensam so!us ferre non poteris.8. Sublevabo te, ut eam facilius feras.9. Una mecum eam ferens commodius feres.10. Germani antiqui hiemem facile tulerunt.11. Ut eam facilius ferrent, pellibus se tegebant.
―――――――
De regibus Romanis
Tarquinius Priscus
Tarquinius Priscus, quintus rex Romanorum, nonnullis populis finitimis bellum intulit eosque superavit; urbem Romam pulchris monumentis et artificiis ornavit. Eo etiam Graecas artes intulit, ut nobis a compluribus scriptoribus refertur.
Servius Tullius
Post eius mortem ibi Servius TuIIius regnavit. Is rem publicam prudentia, industria, iustitia administravit et civibus, qui ei magnam gratiam referebant, multa commoda paravit atque maxima beneficia iri eos contulit.
Tarquinius Superbus
Postremus septem regum Romanorum Tarquinius, cui nomen Superbus erat, regnum per scelus occupavit. Non solum in cives, qui inopia et malis vexabantur, sed etiam in suos crudelissimus erat. Nam Servium Tullium vi e medio sustulit. Uxor Tarquinii Superbi erat Tullia, filia Servii; haec moribus suis et factis a Tarquinio non differebat. Populus Romanus diu crudelitatem Tarquinii tulit, sed postremo iniuriis illatis ira inflammatus est.
Brutus et Collatinus
Duo igitur viri fortes et animosi, Brutus et Collatinus, regem fugaverunt. Iis populus Romanus magnam gratiam rettulit, quod eorum auxilio et beneficio ei libertas parata est. Ex eo tempore summum imperium ad duos consules deferebatur, qui quotannis creabantur. Primi Brutus et Collatinus creati sunt.
Proverbia:1. Quod differtur, non aufertur.2. Pérfer et óbdurá! – Labor híc tibi próderit ólim.
―――――――
Vocabularium
placenta, -ae f.mālum, -ī n.sōlus, -a, -umpellis, -is f.artificium, -ī n.eōscrīptor, -ōris m.rēgnārecommodum, -ī n.beneficium, -iī n.inopia, -ae f.igiturex eō tempore
|