Ludus Latinus
Cursus linguae latinae II
|
Lectio X
Morphologia: Gerundium
―――――――――――――――――――――
1. Scribere et legere difficile non est.2. Artes scribendi et legendi iam septimo vitae anno didicistis.3. Ad bene scribendum et legendum magistri vos semper incitant.4. Legendo et discendo mens exercetur. –5. Discipuli studio discendi flagrabant.6. Exercendo magnum in lingua Latina usum habebitis.7. Ad discendum semper parati sitis! –8. Romani exercendo magnum in re militari usum habebant.9. Ad serviendum et oboediendum parati non erant.
―――――――
De Romulo et Remo
Lupa cum Romulo et Remo
Romulus et Remus, cum Alba oppidum multitudine incolarum completum esset, parati erant ad emigrandum multosque socios orando et monendo adduxerunt, ut una novum domicilium pararent et novum oppidum conderent.
Ab Alba Longa ad Romam
Cum his in eum locum migraverunt, ubi infantes expositi et a lupa nutriti erant. Quamquam enim ibi vastae solitudines erant, tamen nulla regio magis idonea ad habitandum erat. Iam novum oppidum aedificabatur. Sed fratres magnopere inter se certabant, quod nomen illi oppido darent. Itaque rem auspiciis diiudicaverunt.
Romulus ex Palatio, Remus ex Aventino aves exspectabat
Romulus ex Palatio, Remus ex Aventino aves exspectabat. Etiam multi socii ad spectandum convenerant. Tum Remus prior sex vultures spectavit; itaque ab amicis suis rex salutatus est. Sed cum praeter Romulum paulo post duplex numerus vulturum volavisset, nova inter eos discordia erat. Itaque parati erant rem pugnando diiudicare. Tum Remus cum fratre pugnans necatus et urbi ex Romulo nomen datum est.
Proverbia:1. Scríbere scríbendó, dicéndo dícere dísces.2. Docendo discimus.
―――――――
Vocabularium
rūs mīlitārisparātusūnā Adv.expōnere, expono, exposui, exposituslupa, -ae f.nūtrīrevāstus, -a, umsōlitūdo, -inis f.rem dīiūdicāreauspicia, -ōrum n.Palātium, -iī n. (= mōns Palatīnus)Aventīnum, -ī n. (= mōns Aventīnus)vultur, -uris m.duplex, -icispraeter c. Acc.nōmen dare ex
|