BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XXXIV

 

Grammatica

Morphologia:

Coniugatio tertia sive consonantica:

s-perfectum.

 

―――――――――――――――――――――

 

De Croeso et Solone.

 

 

Croesus, rex Lydiae, propter magnas opes a multis princeps regum dicebatur. Solo autem Atheniensis inter homines eius aetatis sapientia eminebat. Aliquando rex, postquam Solonem hospitem per thesaurum duxit, interrogavit: «Quem felicissimum hominum ducis?» Solo: «Thesaurus tuus», inquit, «auro plenus est; itaque regum princeps diceris.» Tum perrexit: «Sed res humanae incertae sunt. Id etiam tu intelleges, nisi iam intellexisti. Saepe fortuna adversa in vitam hominum invasit; nimia enim fortuna hominum dei laeduntur. Itaque a me nemo, dum spirabit, beatus dicetur.»

Paulo post Croesus legationem in Graeciam misit et Apollinem Delphicum interrogavit: «Regnumne Persarum expugnabo, si regi Cyro bellum indixero?» Sacerdos Apollinis legatis: «Croesus», inquit, «si trans Halyn flumen exercitum traduxerit, magnum regnum delebit.» Quid iudicatis de hoc responso? Promiseratne deus victoriam Croeso? Croesus responsum non intellexit, ei eventus dubius non erat. Itaque statim praescripsit, ut copiae flumen traducerentur. Sed bellum eventu adverso gestum est: Croesus inter captivos ad Cyrum ductus et capitis damnatus est. Tum Croesus in rogo exclamavit: «Solo, Solo, Solo!» Cyrus autem, cum sententiam huius verbi intellexisset, vitam et libertatem Croeso concessit regnumque cum eo divisit.

 

―――――――

 

Vocabularium

 

dūcere, dūcō, dūxī, ductus

trādūcere, tradūcō, tradūxī, traductus

neglegere, neglegō, neglēxī, neglēctus

dīligere, dīligō, dīlēxī, dīlēctus

intellegere, intellegō, intellēxī, intellēctus

laedere, laedō, laesī, laesus

regere, regō, rēxī, rēctus

pergere, pergō, perrēxī, perrēctum

scrībere, scrībō, scrīpsī, scrīptus

praescrībere, praescrībō, praescrīpsī, praescrīptus

lūdere, lūdō, lūsī, lūsum

dīcere, dīcō, dīxī, dictus

indīcere, indīcō, indīxī, indictus

bellum indīcere

mittere, mittō, mīsī, missus

dīmittere, dīmittō, dīmīsī, dīmissus

permittere, permittō, permīsī, permissus

prōmittere, prōmittō, prōmīsī, prōmissus

cēdere, cēdō, cessī, cessum

concēdere, concēdō, concessī, concessum

dīvidere, dīvidō, dīvīsī, dīvīsus

invādere, invādō, invāsī, invāsum

gerere, gerō, gessī, gestus

bellum gerere

aetās, -ātis  f.

rēgnum

flūmen, -inis n. = fluvius

flūmen trādūcere

respōnsum

plēnus, -a, -um [complēre]

certus, -a, -um

incertus, -a, -um

spīrāre

capitis damnāre

nimius

Croesus (ca. 591/590 - ca. 541 a. Chr. n.)

Cyrus (ca. 590/580 - 529 a. Chr. n.)

Persae, -ārum

Halys m., Halyn acc. (flūmen Asiae)

Solō, -ōnis

Athēniēnsis, -is

Apollō, -ōnis

Delphicus

 

Dictionarium latine-anglice