BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XXXIII

 

Grammatica

Morphologia:

Coniugatio tertia sive consonantica,

activum, praesens.

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Quis es-t exercitus dux. Quis duc-i-t exercitum?

Consules s-u-nt duces. Consules exercitum duc-u-nt.

2. Pueri ludos magis quam labores (amant –) diligunt.

3. «Nonne tu, Carole, ludos diligis?»

4. «Ego ludos diligo.»

5. «Neque tamen licet officia neglegere.

6. Parentes enim optant, ne liberi officia neglegant.

7. Nonne parentes diligitis?»

8. «Quod parentes diligimus, officia non neglegimus.

9. Eos pigritia non laedemus.» –

10. Magister discipulis mandavit, ut nonnulla scriberent.

11. «Quo oculos regis, Carole?

12. Nunc scribe!

13. Post meridiem ludite!

14. Diligo discipulos sedulos, pigros numquam diligam.

15. Etiam antiquis temporibus magistri pueros sedulos diligebant.»

 

―――――――

 

De obtemperatione servorum.

 

 

Piso, orator Romanus, servis imperaverat, ne ullum verbum dicerent, nisi interrogati essent. Aliquando servum mittit, ut Clodium praetorem ad cenam vocet. Horae cedunt, ceteri hospites adsunt, Clodius solus deest. Dominus cum hospitibus colloquio tempus ducit et: «Concedatis», inquit, «quaeso, amici, ut aliquamdiu exspectemus. Clodius praetor ad cenam vocatus nondum adest. Itaque duos servos dimittam; paulo post intellegemus, cur ille tempus cenae neglegat. Interea colloquium pergamus!»

Duo servi avolant, revolant, nuntiant: «Clodius a Roma abest». Tandem Piso cunctos servos interrogat: «Cui vestrum mandatum erat, ut hospites ad cenam vocaret?» – «Mihi». – «Vocavistine Clodium?» – «Vocavi.» – «Cur igitur non adest?» – «Quod officiis prohibitus est.» – «Cur id nunc dicis, non antea?» – «Quod tu mihi non permittis, ut vocem mittam nisi interrogatus.»

 

―――――――

 

Magna d(e)i curant, parva neglegunt.

Divide et impera!

 

―――――――

 

Vocabularium

 

dūcere [dux, ēducāre]

beātum dūcere

dīligere [dis-]

intellegere [inter-legere]

neglegere [nec-legere]

laedere

scrībere [scrīptor]

regere [per-regere]

pergere [rēx]

lūdere [lūdus]

dīcere [iū-dicāre]

mittere

vōcem mittere

dīmittere

permittere

cēdere

concēdere

dīvidere

pigritia [piger]

prohibēre [pro-habēre]

neque tamen

aliquamdiū

intereā

Pisō, -ōnis († 65 p. Chr. n.)

Clōdius

 

Dictionarium latine-anglice