BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XXXII

 

Grammatica

Morphologia:

Adiectiva pronominalia (hoc, ille).

Syntactica:

Sententiae temporales («postquam» c. ind. perf.);

subiectum commune.

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Rex Pyrrhus imperium totius Italiae occupare studebat.

2. Optabat, ut Italia uni soli pareret.

3. Romani, postquam primo proelio superati sunt, alias legiones comparaverunt.

4. Medicus autem Pyrrhi capiti regis insidias parabat.

5. Neutri consuli Romano id consilium placuit; uterque condicionem medici recusavit.

6. Alter Pyrrhum monuit, ut cautus esset.

7. «Cautus es, ne ulla fraus capiti tuo noceat!

8. Fraus unius ex amicis tuis tibi imminet.»

 

―――――――

 

De Minerva, custode Athenarum.

 

 

Hodie de certamine Neptuni et Minervae sermo erit. Ille frater Iovis erat, haec filia. Ille cum hac certabat de hac re: «Uter in Attica oppidum aedificabit, uter oppidum aedificatum a nomine suo nominabit?» Ille hanc robore corporis superabat, haec autem illum sapientia et sollertia. Victoria utriusque dubia erat. Tum patrem deorum atque hominum regem oraverunt, ut iudex esset. Iuppiter autem, postquam Minerva incolis Atticae olivam, munus pretiosum, praebuit, hoc iudicavit: «Filia mea custos huius terrae sit!»

Minerva igitur, vel nomine Graeco Athena, Athenas, illud oppidum praeclarum, aedificavit incolasque ad vitam pulchram et humanam educavit.

 

―――――――

 

Témpora mútantúr, nos ét mutámur in íllis.

 

―――――――

 

Inspectio

 

Postquam orae appropinquavimus, delphinus simiam interrogavit. (sententia temporalis)

Romani, postquam superati sunt, alias legiones comparaverunt. (subiectum commune)

 

 

Vocabularium

 

ūnus, -a, -um

sōlus, -a, -um

nōn sōlum ... sed etiam

tōtus, -a, -um

ūllus, -a, -um

nūllus, -a, -um [ne-ūllus]

uter, -tra, -trum?

neuter, -tra, -trum [ne-uter]

uterque, utraque, utrumque

alter, altera, alterum

alter ... alter

alius, alia, aliud

hic, haec, hoc

ille, illa, illud

sapientia

sollertia

cautus, -a, -um

pretiōsus, -a, -um [pretium]

hūmānus, -a, -um

studēre, -eō, uī [studium]

nocēre, -eō, uī

imminēre, -eō, uī [ēminēre]

nōmināre [nōmen]

iūdicāre [iūdex]

postquam c. ind. perf.

atque [at-que]

igitur

Minerva

 

Dictionarium latine-anglice