BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XXVI

 

Grammatica

Morphologia:

Coniugatio secunda (-ēre).

 

―――――――――――――――――――――

 

1. Navigium nostrum firmum est; ventis non delebitur.

2. Periculis undarum non terremur.

3. Navigio vestro cursus secundus praebeatur!

4. Romani Neptuno sacrificabant, ut navigiis venti secundi praeberentur.

5. Cur fles? Cur flevisti.

6. Monui vos, ut pareretis.

7. Multa aedificia bello deleta sunt.

8. Moniti estis, ut amicis fidem haberetis.

 

―――――――

 

De Roma antiqua.

 

 

Intramus per portam Flaminiam. Hic muri alti fuerunt, ut adversarii arcerentur. Nunc a dextra mirus adspectus praebetur; habemus enim ante oculos magnum mausoleum et a summo statuam Augusti. Iam campus Martius patet. In campo Martio adulescentuli equo armisque exercebantur. Ibi eminent nonnulli arcus et columna Traiana. Ecce forum Romanum et via Sacra! Multis templis Romani oppidum compleverant. Multa deleta sunt; dolemus, quod columnae iacent. Inter reliquias eminet Colosseum, amphitheatrum Flavium. Intremus amphitheatrum! Mirus adspectus nobis praebebitur. Sub arena caveae sunt. Ibi bestiae retinebantur. Saepe enim ludi in amphitheatro parabantur. Tum aedificium immensum viris feminisque completum erat. Viri armati cum bestiis pugnabant, ut praemia mererent. Saepe autem non modo bestiae, sed etiam viri post pugnam mortui iacebant. Nemo adspectu eius rei horridae deterritus est.

Iam prope portam Appiam sumus. Floret Roma hodie, ut olim floruit; aeterna enim Roma est, ut a poetis docemur.

 

 

―――――――

 

Hic Rhodus, hic salta!

 

―――――――

 

Vocabularium

 

dēlēre

flēre

complēre

arcēre

patēre

ēminēre

dolēre

iacēre

retinēre

merēre

dēterrēre

flōrēre

ventus

murus

statua

adulescēntulus

arcus, -ūs m.

columna

fīrmus, -a, -um [fīrmāre]

mīrus, -a, -um

immēnsus, -a, -um

horridus, -a, -um

aeternus, -a, -um [aevum]

armāre [arma]

hīc

fidem habēre

ā summō

Neptūnus

Campus Mārtius

porta Flāminia

via Appia

amphitheātrum Flāvium

columna Trāiāna

Rhodus, -ī  f.

 

Dictionarium latine-anglice