BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XVI

 

Grammatica

Morphologia:

Declinatio quarta (e);

coniugatio verbi «esse»: perfectum.

 

―――――――――――――――――――――

 

 

1.

«Ubi fuisti (fuistis)?» – «In campo fui (fuimus).» – «Quis amicorum tecum (vobiscum) fuit?» – «Cuncti mecum (nobiscum) fuerunt.» – «Ubi antea fueras (fueratis)?» – «In horto fueram (fueramus).»

2.

Iram superavisse res magna est.

3.

Res publica res populi est. Magistratus rei publicae Romanae viri strenui erant. Magistratus strenui rem publicam Romanam administrabant. Populus Romanus rei publicae fidem servabat; semper paratus erat pro re publica laborare.

4.

Res secundae nobis iucundae sunt. Res adversas superabimus. In rebus secundis superbi non erimus. Spe rerum secundarum res adversas toleramus.

5.

Cur non cantas? Quid tu cessas cantare? Nos non dubitamus cantare.

6.

Corvus ater in horto fuit, signum rerum adversarum.

 

―――――――

 

Cicero et Catilina.

 

 

Primo a. Chr. n. saeculo res publica Romana magno in periculo fuit; nam Catilina, vir summo loco natus, contra senatum magistratutnque coniuraverat et socios spe victoriae et praedae in rem publicam incitaverat. Tum Cicero consul senatum convocavit et: «Catilina», inquit, «rei publicae perniciem parat. Pigri fuistis. Quid cessatis in dies? Olim senatus in officiis fidus et severus fuit; saepe ab initio diei usque ad meridiem vel ad vesperum de re publica consultavit et res arduas superavit. Etiam hodie populus auxilium ex senatu sperat. Cur dubitatis pro patria, pro liberis, pro aris pugnare? Parati este copias Catilinae mecum fugare! Rei publicae in rebus adversis fidem servavisse honestum erit.»

Deinde senatus Catilinam damnavit. Paulo post exercitus Romanus cum Catilina in planitie Etruriae acie decertavit. Dies Catilinae ater fuit. Ita Cicero rem publicam magno periculo liberavit.

 

 

―――――――

 

Hodie mihi, cras tibi.

 

―――――――

 

Vocabularium

 

rēs, reī f.

rēs pūblica, reī pūblicae

rēs secundae, rērum secundārum

rēs adversae, rērum adversārum

rēs arduae, rērum arduārum

fidēs, fideī f.

spēs, speī f.

perniciēs, perniciēī f.

plāntiēs, plāntiēī f.

aciēs, aciēī f.

diēs, diēī m. [hodiē, cottīdiē]

in diēs

merīdiēs, merīdiēī m.

locus [collocāre]

summō locō nātus

corvus

cōnsul

officium

initium

vesper, vesperī

strēnuus, -a, -um

parātus, -a, -um [parāre]

adversus, -a, -um

superbus, -a, -um

arduus, -a, -um

honestus, -a, -um

āter, -tra, -trum

diēs āter

administrāre

servāre

fidem servāre

tolerāre

dubitāre [dubius]

coniurāre

cōnsultāre [cōnsul, cōnsilium]

spērāre [spēs]

damnāre

dēcertāre

prō c. abl.

prō patriā

contrā c. acc.

contrā patriam

anteā [ante]

ōlim

Catilina, -ae m. (ca. 108 - 62 a. Chr. n.)

Cicerō (106 - 43 a. Chr. n.)

Etrūria

 

Dictionarium latine-anglice