BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ludus Latinus

Cursus linguae latinae I

 

Lectio XVII

 

Grammatica

Morphologia:

Verbum «esse»: composita.

Syntactica:

Sententiae interogativae.

 

―――――――――――――――――――――

 

 

1.

Vesper adest. Mox luna aderit. Sed amici absunt. Inter meridiem et vesperum quinque horas afuimus. Quattuor amici ludo nostro interfuerunt. Paulus defuit. Paulus ante nonnullos dies in fossam praecipitaverat et tunicam maculaverat. Itaque hodie prae metu ludo nostro defuit. Lucius ludo nostro praefuit.

2.

Pueri probi miseris adsunt. Villa nostra paucos passus a silva abest.

3.

Lucius intrat. Pater interrogat: «Quamdiu in schola fuisti? Recitavistine versus tuos pulchros? Nonne magister te laudavit?»

4.

«Ubi fuisti? Cur mihi non adfuisti? Cur afuisti?»

5.

«Ubi sunt nummi aurei et argentei?» – «Nummi desunt.»

 

―――――――

 

De divitiis in agro sitis.

 

 

Agricola post vitam longam aegrotus liberos convocavit et: «Vesper», inquit, «vitae meae adest. Piger non fui, sed cunctis negotiis non modo interfui, sed etiam praefui. Tamen divitiae in manibus meis non sunt. At magnae divitiae in agro insunt. Non iam diu apud vos adero. Tum divitiae agri erunt vestrae.» Filii interrogabant: «Quo loco agri thesaurus est? Estne aureus? Estne argenteus?» Sed pater: «Nisi», inquit, «officiis deeritis, divitias investigabitis», et iam mortuus est. Deinde filii magno studio agrum arabant et divitias investigabant. Sed frustra! Tum unus ex filiis: «Diu», inquit, «investigavimus. Sed divitiae desunt. Aderuntne aliquando? Iam absum a spe. Nonne pater nos fraudavit?» Postero autem anno magna copia frumenti in agro erat. Tum liberi laeti erant, quod sua industria divitias sibi comparaverant.

 

 

―――――――

 

Inspectio

 

Ubi sunt nummi?

Recitavistine versus tuos?

Nonne magister te laudavit?

 

 

Vocabularium

 

adesse

abesse

interesse

cursuī interesse

dēesse

cursuī dēesse

praeesse

equitātuī praeesse

inesse

lūna

passus, ūs m.

dīvitiae, -ārum

manus, ūs f.

thēsaurus

studium

nōnnullī, -ae, -a

paucī, -ae, -a [paulum]

probus, -a, -um

situs, -a, -um

aureus, -a, -um [aurum]

argenteus, -a, -um [argentum]

mortuus, -a, -um

posterus, -a, -um [postrīdiē]

fraudāre

comparāre

inter c. acc.

inter amīcōs

prae c. abl.

prae metū

apud c. acc.

apud vōs

-ne?

vocāvistīne?

nōnne?

quō locō?

tamen

 

Dictionarium latine-anglice