Max et Moritz
1865
|
Max et Moritz
|
_________________________________________________________
|
|
Dolus primus.
Pabulatio gallinarumEst voluptas feminarum. | |
25 | Cur? – – Ut ova producantur,Quae cottidie nascantur,Et quod avium est caroNobis usui non raro,Et quod plumae consumuntur, |
30 | Quae in lectos farciuntur.Nocent enim frigoraNobis hiemalia.Ecce Bolte viduaCaloris amantissima. |
35 | Quae gallinas tres alebat;Gallus clarus has regebat.Max et Moritz haec viderunt,Quid faciamus?“ quaesiverunt.Statim furtum praeparatur. |
40 | Cito panis dissecaturQuattuor in particulasDigitis simillimas.Per transversum decussanturAtque filis copulantur. |
45 | Tum in spatio areaeClam ponuntur feminae.Gallus cibum aspicit,Magna voce cecinit.Quod gallinae audiunt. |
50 | Cito, cito veniunt.Currunt, currunt magna vi,Edunt rostro agili.Sed post cenam sentiunt:Fila nos impediunt“. |
55 | Exercent in omnes partesLiberandi vanas artes.Et postremo volitantes,Octo alas agitantesPaulo altius tolluntur, |
60 | Ramo autem vinciuntur.Fiunt fauces longiores,Magis anxii clamores.Ova fiunt quattuor – – –Tum torpescit omne cor. |
65 | Bolte vidua experrecta,Curis maximis affectaIntrat nunc in areamTerrita. – – Non credit iam!Sed re vera cognita |
70 | Lacrimavit femina:Hic est finis omnium;Vale, dulce somnium!“Cultro capto, valde maesta– – Opera fuit molesta – – – |
75 | Fila lente resecatEt defunctos liberat.Portat tunc cadaveraIn culinam tacita. – –Talis dolus non amatur. |
80 | Tamen novus praeparatur. |