BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Max et Moritz

1865

 

Max et Moritz

 

_________________________________________________________

 

 

 

Dolus alter.

 

Bolte, proba vidua,

Denuo assidua

Vult in maximo honore

Mortuos amatos fore.

85

Bestias igni vult torrere

Optimeque sic lugere.

Certe luctus fuit rectus

Horridusque hic aspectus:

Nudus gallus cum gallinis,

90

Harum avium tristis finis!

„Heri terram raserant

Et per hortum vaserant,

Hodie iacent illo loco

Mortui in meo foco!“

 

 

95

Ita sentit Bolte sane;

Lacrimat praesente cane. –

 

Max et Moritz olfecerunt,

Tectum cito ascenderunt.

 

 

Vident per fumarium

100

Gaudium splendidissimum:

Gallinarum copiam

Aptam ad vescendum iam.

 

 

Bolte autem deserit

Nunc culinam et petit

 

 

105

Partem crambes, quam amabat

Et in cella conservabat. – – –

Diligit per totam vitam

Cramben saepe repetitam.

 

Quae in cella dum fiunt,

110

Pueri in tecto sunt.

Maxius non desipit;

Hamum secum attulit.

 

 

Nunc in regione ima

Haeret iam gallina prima.

 

115

Tollunt, trahunt, – trahunt, tollunt,

Reliquas amplecti volunt.

Semel, bis, ter! Capimus.

Etiam gallum rapimus.

Canis fidus observavit;

120

Magnis viribus latravit.

 

 

Pueri non tremuerunt;

Praedam cito abstulerunt.

Tum latratu territa

Venit Bolte vidua.

125

Pallor tegit viduam,

Ut conspexit patinam.

 

 

Scit hic corpora fuisse;

Putat canem rapuisse.

 

 

Canis, canis, tibi vae!

130

Cave plagas feminae!

 

Non est iustum cochleari

Hunc custodem castigari.

Qui, quod pura eius mens,

Eiulavit innocens.

 

 

135

Pueri se abdiderunt

Et in silva dormiverunt.

Vide cibi avidos:

Restat nihil nisi os.

 

Talis dolus non amatur.

140

Tamen novus praeparatur.