BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis

1742 - 1807

 

Vir nemoris

 

Liber II

 

 

___________________________________________________

 

 

 

dextra ensem torquet. Post tanta negotia pacis

postque datam persaepe fidem sanctumque tenacis

pignus amicitiae uaria sub imagine pactum,

 

[127 r]

660

quin ulla intersint raptarum iurgia rerum,

siue horrenda armis despectae iniuria famae,.

quin et praemonita fetiales proelia dicant,

imo paciferae redimitus termite oliuae,

arma mouet miles. Miserabilem subdere gentem

 

665

tantae molis erat! Late protendere regnum

tantus amor? Medius sic denique pacifer hostis

protinus euadit, postquam fuit emptor iniquus.

Vt nempe infandum quodam uelamine bellum

et falso leniat fuco, sibi comparat astu

 

 

[25]

670

improba (sic emptor fassus) iura, improba uano

marte diu a Ligure et multos agitata per annos.

Quonam iure licet, quo more, aut tempore auaro

mercatura uirum? Quaeue hanc tam barbara legem

saecula permittunt? Mactanda armenta macello,

 

675

seu cicurata iugo durumque trahentia aratrum

sunt homines? An uile pecus, cui nundina iniquum

constituant pretium, seu quod putre claudat ouile!

Aut reges sacro prognati e semine diuum

omnipotentes habent sceptrum rectoris Olympi,

 

680

cuncta supercilio queis sit uersare potestas,

et genus humanum duris torquere lupatis?

O mores inuersi! O ferrea saecla, decoris

quae spectrum urbani falsa sub imagine inaurant!

Quid querulae prosunt uoces? Iam uiribus expers

 

685

spreta iacet ratio. Omnipotens trahit utile rectum.

Dulci sueta lucro turpique Liguria quaeque

non sua mercatur, fortasse inhumata suorum

fenerat ossa auro. Infandum grauis aere alieno

Gallia fenus emit. Cum fraude superbia texit.

 

[25 bis]

 

[127 v]

690

Euomit absumptum ingluuies malesuada: cruenta

sorbet auarities, praeceps dat iura uoluntas.

 

 

――――――

127r, 661 horrenda correxi: horrida T om. T2 V // 664 arma niouet err. V // 669 liniat err. T V // 671 a Ligure correxi: e Ligure T V // 676 nundina correxi: nundinae err. T V // 681 duris ... lupatis correxi: duro ... lupato T T3 V // 682 saecta err. V // 686 fraude potens turpique adsueta Liguria lucro T2 fraude ... lucto err. V // 127v, 689 fenus eruit err. T2 V // 690 malesnada err. V.