BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis

1742 - 1807

 

Vir nemoris

 

Liber II

 

 

___________________________________________________

 

 

 

adlicit, et uestra tam uiuere sponte licebit,

militiae aut primo desumere in ordine honorem.

Nec bona tanta mouent? Nec uos clementia flectit

regis? Conditio nec taedet dura ferarum?

[120 v]

270

Sed quid adhuc tali struitis molimine? Quorsum

semihomines, miseri, inculti, per lustra uagantes.

otia tuta casae fugitis? Tot adire labores

audetis rerumque uices? Quid? Talia obesse

num regi pulsoque duci prodesse putatis?

 

 

 

 

[11]

275

Omnia tuta silent felici regis Amati

acta sub imperio; cuius ueneranda potestas

corda reluctantium reprimit frangitque rebelles.

Quae uos causa tenet? Quae spes ignara futuri

inuoluit mentes, aut caecus fascinat error?

 

280

Heu! Tales animo tandem depellite curas

atque oppressa graui resipiscant corda ueterno.

Cedere fata premunt, coeptis absistere honestum,

et monitos meliora sequi sed turpe coactos.

Vestra salus populique quies nos talia cogunt

 

285

moliri, at (monitum ne temnite!) poena sequetur.»

Haec ubi miles, ego contra sic orsus: «Ineptam

parco tibi ueniam misso, sed parcere danti

haud equidem est animus. Promissa haec uilia seruet

sontibus excordesque habeant sua munera uernae

 

290

fasque nefasque hominum melius cognoscere discat.

Explicet ille suas nullo discrimine uires

nec talem simulet ueniam pro munere. Credit

imbellem terrere minis, seu flectere donis

libera corda metus, ueniae quoque nescia turpis

 

295

uel Iouis irrident iram iaculantis? Amica

dextra simultates tollit paribusque tuetur

legibus, ast bellum (neque mentem fingere sueui)

iuraui aeternum uobis. Quin et status impar,

et lingua absimilis uario sermone loquentes

 

[121 r]

300

dissociant homines discretos aequore longe.

 

 

――――――

120v, 271 semihomines T3: semi homines T V // 278 que T: quae T2 V // 283 sequi correxi: segui T V // 291 discrimines err. V // 294 maetus err. V.