Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis
1742 - 1807
|
Vir nemoris
Liber I
|
|
___________________________________________________
|
||
aut ira aut uirtus patitur. Sed plurima uoluens.anceps corde, subit mandata facessere diuaeet procul accelerare fugam. Iamque anxius armis,transuersoque humeris cornu de more recuruo, | ||
315 | protinus accingor meque extra tecta ferebam.Ecce autem discissa genas et pectora tundens,haerebat complexa pedes in limine neptisunica, cara mihi, succinctaque ueste uirili:«Quoue, pater (quoniam cari post funera patris | |
320 | immatura, uices perfunctus), abire parabas?Quo expositam ferro studiisque flagrantibus hostis,deseris in tanto rerum discrimine neptem?Si spes ulla fugae quoque me, precor, eripe fato,sin aliquid tentare paras, commune periclum | |
325 | atque salus communis erit. Quid femina possitexplorare iuuat. Vegeto stant corpore uireset sanguis patrius uenis. Stat pectore uirtusarma uirum gestare humeris laterique micantemaptare est animus gladium surisque cothurnos. | |
330 | Non haec, prima, probo, multis haec fuit quoque uirtusarma uirosque sequi, multae uestigia patrumaequarunt natae. Tecum maiora probarem.Tuque pater, tu ductor eris. Discrimina adirepro te, cuncta pati, hanc animam profundere tecum | |
335 | audebo, aut aliquid faciam. Ne desere neptem.»Talia iactabat lacrimans et crura tenebat.Inde datam implicuit dextram lenitque dolorem.Ornatuque nouo exsultans, cito cingitur armisnec manet, at gressus celeri pede concita adaequat | [106 v] |
340 | eminet interea mauors, crebrescit et ignis,stridentisque pilae pluuius secat aera nimbusarmaque miscentur sociorum hostilibus armis.
―――――― 106r, 311 dum plurima uoluo T2 V // 316 crinibus ecce autem incomptis T2 V // 321 cur ferro expositam T2 V expositam ferro T3 // 323 eripe T2 V: erpipe err. T // 329 atare err. V // 330 fuit haec err. V // 106v, 339 nec manet at gressus celeri pede [pedes err.] concita adaequat T: nec manet at gressus celeri pede adaeque err. V et nostros aequat celeri pede concita gressus T3. |