BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis

1742 - 1807

 

Vir nemoris

 

Liber I

 

 

___________________________________________________

 

 

275

explicat ore tenus, sensim languentibus umbris,

(heu! mihi uisa tamen fuscis nigrescere uittis!),

nota celer delubra peto sociisque uocatis

(Libertas aderat) breuiter sic orsus: «Amici,

olim Cyrnei fuimus: iam Corsica fato

 

[105 v]

280

facta sub extremo medioque in sanguine anhelat.

Sat bello patriaeque datum, nunc ultima restant

munera, maiori quae sunt quoque pondere et olim

quae patriae et uestrae laudi famaeque iuuabunt.

Munera grata diis, quia nobis credita ab alto.

 

285

Sedibus his totiens uobis si uera locutus,

nunc haud uana loquor, caeli pia numina testor,

Libertas seruanda. Focis tectisque relictis,

audentes contra hostiles et temporis ictus,

per uarios rerum casus, per inhospita saxa

 

290

aut quo fata uolent, hanc semper rite colemus.

Heu! Optanda nimis, nimis incluta gloria nobis

contigit, immortale decus reparare cadentem

et seruare simul potiori tempore Cyrnum!

Quis decus hoc renuet?» Grato indulgere labori

 

295

adnuit omnis auarus nutumque sacella uolutant.

Inde altare petunt, taedis et ture calescens,

et ter honoratos manes cineresque tepentes

iurando testes et conscia numina clamant

unanimesque preces fundunt: «Vestro omine coeptis,

 

300

di, quibus hoc steterat regnum, aspirate fauentes.»

Talia iactamus proni gemitumque trahentes

corde grauem, Interea querulis ululatibus aedes,

femineoque strepunt questu. Vocat arma iuuentus,

arma, ter arma furens iterat. Cito sedibus omnes

 

305

prosiluere, globum caligine cernimus atra

aera turbantem, strepitu dein tympana rauco

auribus increpitant. Hostilia noscimus arma

fulgentesque acies infestaque signa per auras.

Turba furit, subita arma ciet, ruit effera in hostem.

 

[106 r]

 

[10]

310

Me quoque paene rapit Mauors neque uertere terga

 

 

――――――

105v, 280 mediosque err. V // 283 famasque err. V // 294 rennet err. V // 295 adnuit omnis auarus T: quisque auide exoptat T2 T3 V.