Josephus Octavianus Nobilis de Sabellis
1742 - 1807
|
Vir nemoris
Liber I
|
|
___________________________________________________
|
||
fulminea aufugiunt quoque di natique deorum.Nunc quo tanta premant rerum molimina fatomortales haud scire licet. Pater omnia uersatsponte sua. Te dumtaxat nouisse iuuabit,. | [105 r] | |
245 | quod Terra Caelique nepos dilectaque summinata Iouis, superum mediis quae in coetibus adstatfasque nefasque hominum dictat, caelestia ad iramcorda uolens flectit, tot tantaque crimina inultailla ego non patiar. Socialia foedera rumpam | |
250 | et noua connectam iustusque potentis auariconteret ausa potens. Mihi sunt haec uulnera, probruminquinat ora mei, fas est mihi sumere poenas.Quare ego... Sed praestat citius reparare quod urget.Hanc tibi commendo. Tibi Corsica tota penates | |
255 | et Ductor credit, modicum quos rite per aeuumseruabis caeca montis sub rupe Rotundi,qui patrio iuri sacratis moenibus instat.Hae tibi erunt curae, donec gratissima nobisAnglia rexque potens, nimium quem diligit altus | |
260 | Iupiter, insontes tandem miseratus et ultoret custos recti, sociis suffultus amiciset ualido tectu fautorum numine diuum,Ductori patriam, patriae fas iuraque reddet.»Haec ubi dicta, leuis liquidum uolat ardua in aethera | |
265 | instita iamque pedes ultra defluxerat imos,cycladis auratae, uarie fluctantis ubiqueet circum ignito signantis syrmate caelum.Ac ueluti aestiua borealis nocte refulgensAurora, alternis mixtisque uapore columnis | |
270 | intersecta, polum illustrat, stupet inscia turbairatumque pauet numen, sic illa petebataera sublimis, trepido sic corde timebam.Pignoris ast animum commissi cura remordet.Atque ubi flaua caput primosque Aurora colores
―――――― 105r, 244 te T2 V: tibi T // 246 medicis err. V // 259-261 nimium quem diligit altus / Iupiter insontes tandem meseratus et ultor / et custos recti T del. T2 V // 264 liquidas se tollit in auras T2 T3 V. | [9] |