Michaelis Lomonossow
1711 - 1765
|
Epistolae selectae
Leonhardus Eulerad M. Lomonosoff(fragmentum)
|
___________________________________________________
|
|
Berolini, 1748.
Quo magis sagacitatem & profunditatem ingenii tui in evolvendis difficillimis Chymiae quaestionibus sum admiratus, eo gratiores mihi fuerunt litterae tuae. Ex tuis autem scriptis summa cum voluptate cognovi, te in explicandis Chymicis operationibus longe a recepto apud Chymicos more recedere atque cum amplissima experientia summam Physicae solidioris scientiam perpetuo conjungere. Ex quo non dubito quin vaga et incerta hujus disciplinae principia tandem ad plenam certitudinem ita sis perducturus, ut ei posthac locus in Physica jure tribui possit. |