BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Michaelis Lomonossow

1711 - 1765

 

Epistolae selectae

 

Michaelis Lomonossow

ad vir nobilissimus atque

doctissimus Henkelius

1739

 

___________________________________________________

 

 

 

Friburgo, anno 1739.

 

Viro nobilissimo atque doctissimo Henkelio Rei metallicae

consiliario Michael Lomonosoff S. D.

 

Aetas, Nomen atque merita Tua persuadent, ut ea, quae objurgantibus verbis, ac me militum ordini annumeratum iri minantibus, expressus dolor protulerit, non malitiosae mentis, sed laesae innocentiae argumentum fuisse indicem. Non enim tam inutilem, ut praeter terenda venena nil praestare possem. Vir supra mortalium sortem positus, illustris Wolfius me judicavit. Neque ii, quorum patrocinio serenissimae Nostrae Dominae Imperatrici commendatus sum, improvidi atque imprudentes sunt. Novi profecto, quid Augustissimae Autocoratricis nomine mandatum est. Mihi praescripta, quam severissime, Òå ipso teste, observo. At illa, quae praesente excellentissimo Comite caeterisque commilitonibus pronuntiasti, patienter ferre jusssus non sum. Caeterum, quoniam me ex officina Tua chymica exire debere obliquis verbis significasti; diebus duobus abfui. Verum mandato Monarchae Clementissimae obtemperans laboribus adesse teneor. Quam ob rem cognitum habere vellem, an in aeternum societatem et amorem abnuisti, atque alta mente reposta sedet levi de causa exorta ira. Quod me attinet; omnia oblivioni tradere non recuso, atque naturali meo genio obtempero. Haec sunt, quae sentio, Tibique animi mei sensa aperio; atque benevolentiae pristinae memor, haec aut infecta aut nunquam memoranda esse cupio. Confido enim, quod discipulos Tuos amicos potius quam inimicos futuros esse velis. Quod si igitur haec Tibi in votis sunt, peto, ut me certiorem facias, Dabam hodie.