______________________________________________________________________________
OBSERVATIONES IN REGNUM ANIMALE.
1. |
Zoologia, pars illa Historias Naturalis Nobilissima, longe minus exculta est, quam duæ reliquæ ejus partes. Si tamen vel motum, vel mechanismum, vel sensus externos internosque, vel denique figuram Animalium, cæteris præstantiorem, respiciamus, omnibus in aprico erit, Animalia esse summa & perfectissima Creatoris opera. |
2. | Si Zoologias Auctorum sub examen revocemus, maximam partem nihil nisi narrationes fabulosas, diffusum scribendi modum, Chalcographorum Icones & Descriptiones imperfectas, ac sæpe nimis extensas, inveniamus. Paucissimi vero sunt, qui Zoologiam in Genera & Species secundum leges Systematicas redigere tentarunt, si Nobiliss. Willughbejum & Clariss. Rajum excipiamus. | 3. | Hinc Observationibus, quas unquam propria autopsia obtinere potuerim adjutus, Systema quoddam Zoologia conscribere cpi, quod heic Tibi sisto Illustris Lector. In Tetrapodologia Ordines Animalium a Dentibus; in Ornithologia a figura Rostri; in Entomologia ab Antennis & Alis &c. inprimis desumsi. | 4. | In Ichthyologia nullam ipse elaboravi Methodum, verum Suam nobiscum communicavit summus nostri temporis Ichthyologus Cl. D. Petr. Artedi, Suecus, qui in distinguendis Generibus Piscium Naturalibus, & Specierum differentiis parem sui vix habuit. Hanc Curioso Ledori jam sisto, ut ideam totius operis heic videat. Plura Ill. Lect. brevi ab Eodem exspectabit, Institutiones nempe totius Ichthyologiæ. | 5. | Sunt qui putent, Zoologiam minus utilem esse, quam reliquas Historias Naturalis partes, inprimis ad minutissima Animalcula quod attinet; sed si hucusque notissimorum tantummodo Insectorum Noxam, Utilitatem & Proprietates consideremus, facile apparebit, quantam utilitatem, eamque magni momenti futuram, affunderent ἰδιότητες eorum, quæ nondum probe cognita nobis sunt. | 6. | Noxa (5) Insectorum ex sequentibus satis superque patet: ex. gr. Blatta in Finlandia Russiaque & panes, & omnis generis vestimenta consumit, ita ut Incolæ intensissima hieme domicilia sua ad tempus relinquere coacti sint, usque dum frigore pereat. Oestrum Lapponicum tertiam circiter partem Cervorum Rangiferorum seu pecudum Lapponicarum, dum adhuc juvenes existunt, destruit. Teredo Navium quantum detrimentum navibus & palis attulerit, omnibus in confesso est. Culices quanta molestia homines & pecudes in provinciis Lapponiæ finitimis afficiant, dicere vix possum. Grylli domestici, notissimi illi murorum incolæ, quam molestum stridorem edant, & quam multas insomnes noctes dormituris creent, res notissima est. Muscas domesticas, in Finmarkia Norvegica, totas domos implevisse & nihil intactum reliquisse, ipse in itinere Lapponico vidi. Pulices Mulieribus, Pediculi Nautis & Militibus quantum laborem & molestiam multis in locis facescant, nulli non constat. Imo Quadrupedia quoque, Aves &c. propriis pediculis molestantur. Acari Infectorum minima animalcula, ipsa exanthemata corporis humani sæpissime causant. Quanto agmine Locustæ Africanæ paucis abhinc annis in quibusdam Europa locis vegetabilia devastarint, & quanta strage Erucæ papilionum quotannis arborum folia exedant, notissimum est. Gyrinus terrestris Nostr. quomodo Plantarum Embryones tenellos primo vere destruat, Hortulani optime noscunt. Dermestes pretiosissimas pelles Quadrupedum & Avium miro modo dilacerat. Oestrum Bovinum molestia maxima defatigatos boves æstivo tempore afficit. Quam multos homines Aranei & Scorpii necarint, & Tarantula insania affecerint, observationes Medicorum testantur, ut sexcenta ejusmodi praeteream. | 7. | Usus (5) vero Insectorum maximos in arte Tinctoria præbent Coccionella, Kermes, Gallæ ab Ichneumonibus productæ. Cantharidum usus in Chirurgia, Meloës in Medicina, Bombycum in arte Textoria, mellis Apum in Oeconomia &c. notisssimus est. | 8. | Proprietates (5) Insectorum qui considerare velit curiosus Scrutator, vix ullibi majori afficiatur voluptate. Examina modo: Rostrum Curculionis, Cornua Lucani, Antennas Tragoceri, Articulos Meloës, Alas Forsiculæ, Plumas Papilionis, Oculos Tabani, Ventriculum Ricini, Aculeum Crabronis, Colorem Cantharidis, Elasticitatem Notopedæ, Stridorem Grylli, Odorem Cimicis, Exilitatem Acari, Coitum Libellulæ, Nidum Ichneumonis, Favos Apum, Hibernaculum Oestri, Aedificium Vespæ, Testam Eremitæ, Vitam Ephemeræ, Acervum Formicæ, Foveam Formicæ-Leonis, Telam Aranei, Natatum Monoculi, Cursum Gyrini aqv. Phosphorum Lampyridis, Scintillas Scolopendræ, Renovationem Cancri, Motum Spiralem Erucæ ex Musca cerulea provenientis, Vitam fere indestructibilem Erucæ aquaticæ Tabani, & Metamorphoses sic dictas fere omnium Insectorum. | 9. | Ova plurimorum Insectorum triplici Integumento obducuntur, abscedente Integumento Primo appellatur Eruca, Secundo Propolis, & Tertio tandem Insectum perfectum, hinc in ejusmodi ovis triplex exclusio Pulli. | 10. | In Tubo Intestinali Hominum tres Species animalium occurrunt, Lumbrici nempe, Ascarides, & Tæniæ. Quod Lumbricus intestinorum una eademque sit species cum Lumbrico terrestri vulgatissimo, monstrat figura omnium partium. Quod Ascarides iidem sint cum Lumbricis illis minutissimis, in locis palustribus ubique obviis, ex autopsia clarissime patet. Tænia hucusque pro specie parasitica habita est, quum in Hominibus, Canibus, Piscibus &c. frequentissime solitaria reperta fuerit, & maximum negotium illis facescat, qui in indaganda Generatione Animalium diligentem operam contulerunt. Ego vero in itinere Reuterholmiano-Dalekarlico Ann. 1734. constitutus in præsentia Septem Sociorum meorum hanc inter Ochram acidularem Jærnensem inveni, quod maxime miratus sum; quum aqua acidulari ejusmodi Tænias expellere plurimi tentant. Hinc sequitur Vermes non oriri ex ovis Insectorum, Muscarum & similium (quod si fieret nunquam multiplicari possent intra Tubum Intestinalem; & secundum gradus metamorphoses perirent) sed ex ovis vermium præditorum, una cum aqua bibendo haustis; unde patet medicamenta Insectis adversa non per consequens vermes necare.
|
|