______________________________________________________________________________
OBSERVATIONES IN REGNUM VEGETABILE.
1. |
Omnem Plantam Fructificatione gaudere, docet in majoribus nuda autopsia; in minoribus, Filicibus nempe, Muscis, Algis & Fungis oculus armatus, ut testantur Clariss. Michelii, aliorumque observationes; nec ullam unquam Plantarum speciem Fructicatione carere posse, patet consideranti analogiam, usum, finem, structuram, creationem harum. Reliquae autem Plantarum partes in multis deficiunt, ut Radix, Caulis, Folia, Fulcra; & tamen Vegetabilia sunt; uti Viscus, Lemna, Cuscuta, Tulipa. |
2. | Fundamentum Botanices consistit in Plantarum Divisione & Denominatione Systematica, Generica, & Specifica. | 3. | Botanicis paucissimis debetur nitor & certitudo Scientiae, idque praecipue Auctoribus Systematicis, quorum exempla sequendo debemus continuare, excolere, ac perficere Divisionem Plantarum Systematicam (2). | 4. | Systematica Divisio Plantarum (3), pro basi assumere debet partem harum primariam; ergo Fructificationem (1), quam unicum esse Botanices fundamentum Systematicum confirmat Natura; adeoque pro absoluto fundamento demonstrari potest. Hinc recepta fuit à summis Systematicis, Botanices Fulcris & Conditoribus: Cæsalpino, Morisono, Hermanno, Boerbaavio, Rajo, Sloaneo, Rivino, Knautiis, Ruppio, Tournefortio, Plumiero, Fevilleo, Dillenio, Buxbaumio, Michelio, Magnolio, Vaillantio, Scheuchzero: & vix ab ullo Methodico, nostro imprimis tempore, negari potest nisi forte à solo Heistero. | 5. | FRUCTIFICATIONIS Partes Universales duæ, Flos scilicet & Fructus: Particulares vero septem sunt, cum suis speciebus:
I. FLOS.
1. Calix Spec. 6. Perianthium, Involucrum, Amentum, Spatha, Gluma, Calyptra.
2. Corolla Spec. 2. Petalum, Nectarium.
3. Stamina Part. 2. Filamentum, Anthera (Apex vulgo).
4. Pistilla Part. 2. Stylus, Stigma (Summitas).
II. FRUCTUS.
5. Pericarpium Sp. 9. Capsula, Conceptaculum, Siliqua, Legumen, Nux, Drupa, Pomum, Bacca, Strobilus.
6. Semina Part. 3. Seminulum, Corona, Floccus.
7. Receptaculum Sp. 3. Floris, Fructus, Frutificationis. | 6. | Essentia Plantarum consistit in Fructificatione (1); Fructificationis in Flore & Fructu (5: I. II.); Fructus in Semine (5: 6.) Floris in Stamine (5: 3.) & Pistillo (5: 4.); Staminis in Anthera; Pistilli in Stigmate. | 7. | Fructum omnem antecedit Flos, Floris essentia consistit in Anthera & Stigmate (6), unde Methodum meam desumsi, cujus itaque robur a priori patet ex jam dictis (1-7). | 8. | Antheras & Stigmata (7) constituere Sexum Plantarum, à Grewio, Rajo, Camerario, Morlando, Vaillantio, Blairio, Jussico, Bradleyo, Royeno, &c. detectum, descriptum & pro infallibili assumtum: nec ullum, apertis oculis considerantem cujuscunque plantæ Flores, latere potest: licet hic ob angustiam loci explicari nequeat. Negaturque nostro tempore vix ab ullo alio, nisi a solo Pontedera. | 9. | Antheræ sunt organa genitalia MASCULINA, quæ cum Farinam suam genitalem Stigmati, genitali FEMININO, inspergunt, fit Fecundatio quam probant Observationes, Experimenta, Analogia, Anatomia, Antecedentia, Consequentia, Usus. | 10. | Flores itaque (9) qui Antheras habent, Masculini; qui Stigmata, Feminini; qui utraque simul, Hermaphroditi dicuntur. | 11. | Planta qua Floribus Mafculinis gaudct, Mas; qua Femininis, Fm;ina; qua utrisque, Androgyna; qua Hermaphroditis, Hermaphrodita; quæque Hermaphroditis & simul Masculinis vel Femininis, Hybrida dicitur. | 12. | Nullum Systema Plantarum Naturale, licet unum vel alterum propius accedat, adhucdum constructum est; nec ego heic Systema quoddam Naturale contendo (forte alia vice ejus Fragmenta exhibebo); neque Naturale construi potuit, antequam omnia, ad nostrum Systema pertinentia, notissima sint. Interim tamen Systemata artificialia, defectu Naturalis, omnino necessaria sunt. | 13. | Nulla Methodus Botanica, à Fructificatione Systematice desumta, adhuc constructa est, quæ non maximam præbuit utilitatem; nec nocuit ulla unquam, nisi quatenus ex assumtis principiis genera naturalia contra naturam dilaceravit, quod Nos scientes volentesve non commisimus. | 14. | Genus omne est naturale, in ipso primordio tale creatum: hinc pro lubitu & secundum cujuscunque theoriam non proterve discindendum, vel conglutinandum est. | 15. | Nomina Generica male constructa, quæque confusionem pariunt, Synonymis Veterum melioribus (paucis novis a me confectis) insignivi. Multa tamen adhuc minus congrua restant. | 16. | Nominum receptissimorum permutationem, maximam parere difficultatem, exercitatis diu in arte Viris, in confesso est: hinc non mutari deberent si multitudo errantium errori pareret patrocinium. Neque auctor sum, ut ad mentem meam, seniores Botanici mutent nomina. Veniat tandem ferus dies quo nova & nostris accuratior Gens, per ordinem successionis ætatum, surgat, quam spondeo meam consideraturam fore theoriam, nominaque illa sæpius absurda, præcipue specifica expungat, de quibus in Fundamentis meis Botanicis Amstelodami nuper editis plura dixi. | 17. | Methodum meam difficultatem parere nimiam, hariolor Botanicos jam dicere, ad examinandas nempe partes has minimas Floris, vix nudis oculis conspicuas. Respondeo: quod si Microscopium, instrumentum maxime necessarium, quivis Curiosus secum habeat, quid plus opus? Ego tamen examinavi hos omnes Plantarum Flores nudo oculo, absque omni Microscopiorum usu. Ultima tamen Classis videtur à Creatore veluti exclusa à theoria Staminum, adeoque secundum numerum non descripsi. Negat enim Natura conjunctionem harum secundum Stamina; videsis Cl. Michelii opera. | 18. | Ne ordines nimis longi, adeoque difficiliores evaderent, eos subdivisionibus auxiliaribus à Fructificatione dispescui. Inter hos notabilis maxime est Pentandria Monogynia, ubi plantæ Umbellatæ recensentur, quas secundum methodum à Cl. Artedio in Umbelliferis excogitatam disposui. Fundamentum has distinguendi desumit ab involucro seu calice Umbellæ: Umbellasque omnes in tres ordines dispescit: 1m. continet plantas Umbellatas, quæ involucro omni carent. 2d., quæ involucro ad Umbellas tantum particulares gaudent. 3t., quæ involucro ad Umbellas universales & particulares instruuntur. Quæ Methodus in hac familia reliquis palmam præripit. | 19. | Vires Vegetabilium à Botanico, qua talis, dijudicantur secundum theoriam Artis vel Sensuum; hinc, qui utriusque signa intelligit, ille verè scit vires plantarum. Plantæ quæcunque Classe Naturali, adhuc magis Ordine N. sed maxime Genere N. conveniunt, etiam viribus propius accedunt. ex. gr.
TRIANDRIA, Digynia. α. β. folia armentis & jumentis læta pascua; semina minora avibus, majora hominibus vulgatissima sunt esculenta.
TETRANDRIA, Monogynia β. Stellatæ Rj. Adstringentes sunt, diureticæ vulgo dicuntur.
PENTANDRIA, Monogynia β. Asperifoliæ Rj. Adstringentes, glutinolæ & vulnerariæ sunt. – – χ. Monopetalæ Bacciferæ, maximam partem venenatæ sunt.
. . . . . . . . . . . Digynia γ. δ. ε. ζ. Umbellatæ T. in siccis locis aromaticæ, calefacientes, resolventes & carminativæ: in humidis autem venenatæ sunt; Radice & Seminibus pollent.
ICOSANDRIA Baccifera, Drupifera vel Pomifera; omnis hic fructus cum oblectamento edatur. POLYANDRIA autem omnis probe distinguenda quæ sæpius venenata est.
DIDYNAMIA Gymnospermia odorata, cephalica & resolvens est: Folia virtute pollent. TETRADYNAMIA omnis antiscorbutica & diuretica est: exsiccatione amittit vires.
DIADELPHIA folia Pecoribus; semina Quadrupedibus (non feris) esculenta & flatulenta sunt. MONADELPHIA mucilaginosa & emolliens est.
SYNGENESIA amaras continet & stomachicas. GYNANDRIA autem aphrodisiacas. CRYPTOGAMIA vegetabilia sæpe suspecta includit. Sensus externi sunt examinatores Diætetici omnis cibi ingerendi, quibus Bona à malis distinguuntur, à Creatore omni animali pro diversitate naturæ, diversi concessi.
SAPIDA. Dulcia nutriunt; Pinguia emolliunt; Salsa stimulant; Acida refrigerant; Austera adstringunt; Amara alcalina, Acria corrosiva, Nauscosa venenata sunt.
ODORATA. Suavia salutaria, Suavissima cardiaca, Aromatica resolventia, Hircina aphrodisiaca, Ingrata suspecta, Nauscosa venenata alunt.
COLOR ruber ubicunque acidum indicat, luridus & Aspectus totius plantæ tristis suspectas reddit plantas. | 20. | Ranunculi nota essentialis consistit in petalis ad ungues interius excavatis pro melle; reliquæ partes Fructificationis omnes ludunt, idque patet consideranti.
|
|