BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Systema naturae, sive regna

tria naturae systematice proposita per

classes, ordines, genera, & species

 

1735

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

 

 

PARADOXA.

 

Hydra corpore anguino, pedibus duobus, collis septem, & totidem capitibus, alarum expers, asservatur Hamburgi, similitudinem referens Hydræ Apocalyptiæ a S. Joanne Cap. XII. & XIII. descriptæ. Eaque tanquam veri animalis speciem plurimis præbuit, sed falso. Natura sibi semper similis plura capita in uno corpore nunquam produxit naturaliter. Fraudem & artificium , cum Ipsi vidimus, dentes Ferino-mustelini, ab Amphibiorum dentibus diversi, facillime detexerunt.

Rana-Piscis s. Ranæ in Piscem Metamorphosis valde paradoxa est, quum Natura mutationem Generis unius in aliam diversæ Classis non admittat. Ranæ, ut Amphibia omnia, pulmonibus gaudent & ossibus spinosis. Pisces spinosi, loco pulmonum, branchiis instruuntur. Ergo legi Naturæ contraria foret hæc mutatio. Si enim piscis hic instructus est branchiis, erit diversus a Rana & Amphibiis. Si vero pulmones, erit Lacerta: nam toto cælo a Chondropterygiis & Plagiuris differt.

Monoceros Veterum corpore equino, pedibus ferinis; cornu recto, longo, spiraliter intorto, Pictorum figmentum est. Monodon Artedi ejusmodi cornu gerit, cæteris vero partibus multum differt.

Pelecanus rostro vulnus infligens femori suo , ut emanante sanguine sitim pullorum levet, fabulose ab Iisdem traditur. Ansam fabulæ dedit saccus sub gula pendulus.

Satyrus caudatus, hirsutus, barbatus, humanum referens corpus, gesticulationibus valde deditus, salacissimus, Simiæ species est, si unquam aliquis visus fuit. Homines quoque Caudati, de quibus recentiores peregrinatores multa narrant, ejusdem generis sunt.

Borometz s. Agnus Scythicus plantis accensetur, & agno adsimilatur; cui caulis alterius plantæ e terra crumpens umbilicum intrat; idemque sanguine præditus a feris devorari temere dicitur. Est autem artificiose ex radicibus Filicinis Americanis compositus. Naturaliter autem est Embryo Ovis allegorice descriptus, qui omnia data habet attributa.

Phoenix, Avis species, cujus unicum in mundo individuum, & quæ decrepita ex ferali busto, quod sibi ex aromatibus struxerat, repuerascere fabulose fertur, felicem subitura prioris vitæ periodum. Est vero Palma Dactylifera, vid. Kæmpf.

Bernicla s. Anser Scoticus & Concha Anatifera e lignis putridis in mare abjectis nasci a Veteribus creditur. Sed fucum imposuit Lepas interaneis suis penniformibus, & modo adhærendi, quasi verus ille anser Bernicla inde oriretur.

Draco corpore anguino, duobus pedibus, duabus alis, Vespertilionis instar, est Lacerta alata, vel Raja per artem monitrose ficta, & siccata.

Automa Mortis Horologii minimi sonitum edens in parietibus, est Pediculus pulsatorius dictus, qui ligna perforat, eaque inhabitat.