BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xxvii.

De ovis plantarum.

 

Restat jam analogiam inter semina plantarum et ova animalium probare. Non opus est, ut omne ovum testa dura et calcarea sit obductum, quemadmodum ova avium; omnium enim quadrupedum et ipsius hominis ova eandem desiderant. Neque albumen et vitellum necessaria sunt, quæ non in omnium piscium ovis reperiuntur; sed heic, ut pars maxime principalis, necessario requiritur parva cicatricula, quas in omnibus conspicitur ovis, et accuratissime in ovo magnæ cujuslibet avis, ubi statim in conspectum venit, si testam a latere aperias. In hac cicatricula omnia rudimenta futuri fetus sub minima mole convoluta jacent. Semina quoque omnia cicatriculam habent, quam auctores qulidam Hilum appellant. Pisa nonnulla punctis nigris distincta sunt, quae quidam Hilum esse; sed falsissime, putarunt, puncta enim hæc nihil aliud sunt, quam cicatrices pediculi fracti, qui pisa leguminibus infixit; juxta hæc vero tuberculum prominet, instar rostri, in Cicere et Staphylodendro permagnum, quod vera est cicatricula, in qua omnes fibræ primordiales plantæ proventuræ latent. Malpigius in semine Caryophylli totam arborem Caryophylli sub minuta forma cum caule, foliis, radice &c. inesse ostendit. Nulli mirum videatur, hæc semina a me ova appellari, octoginta enim ante me annos Celeberrimus Harveus idem nomen dedit, cum generationem æquivocam refutando palam excla­meret: Omnia ex ovo.

Ova plantarura in terra excluduntur, eodem modo quo ova avium sub alis, quadrupedum in utero et piscium in aqua.