BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xxvi.

η. a castratione florum.

 

η. Unum tantum experimentum, quod, ut spero, ad rem probandam sufficiet, addere lubet. Omnes si sustuleris testiculos floris hermaphroditi, ovarium quidem plantarum quarundam semina fert, sed plane infecunda, quæ numquam progerminant, etiamsi solo vel fertilissimo disseminata fuerint. Maxima autem heic diligentia adhibenda est, ut testiculi amoveantur, priusquam pulverem genitalem emittere coeperint, et ut flores nulli ejusdem speciei vicini sint, alias ventus subtilem farinam seminalem in tubam relictam asportat. En igitur heic veram plantorum castrationem artificialem! Equidem non ignoro, Pontederam observasse, Morum feminam baccas in Italia tulisse in horto quodam, quamvis nullus mas intra spatium quinquaginta milliariorum esset; ostendere autem non potuit, eundem fructum fecundum fuisse, seu, si seminatus fuerit, Moros parvas protulisse. Ex his omnibus certissime colligi potest, fecundationem fieri per testiculos eorumque farinam seminalem; nulla igitur caussa subest, cur sexus plantarum denegetur.