BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xxv.

ζ. a natura palmæ et moschatæ.

 

ζ. Multi veterum auctorum historiæ naturalis de natura Palmæ mentionem faciunt; marem scilicet dicunt ramos super feminam expandere, ut fecunda fiat, cura alias sterilis esset; ea certissime de caussa, quod farina maris tam gravis est, ut a vento agi non possit; directe igitur in tubam decidere debet, si quidem farinæ particeps futura sit. Mares quoque et feminæ arboris Moschatæ observantur. Si mares quidam inter feminas crescunt, tum feminæ fecundæ sunt, steriles autem fiunt, si mares exciduntur. Hæ vero observationes de Palma et Moschata, aliorum modo narrationibus nituntur.