BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xiv.

Flores a fructu separati in diversa planta.

 

γ. Alia tandem invenitur plantarum species, quæ nonnullis in stirpibus flores cum integris apicibus sine pistillis habet, in alius autem speciei stirpibus flores cum pistillis sine apicibus: hi fecundi, illi vero steriles sunt; utrique vero ex seminibus ejusdem speciei nascuntur. Flores autem fecundi et steriles generis antecedentis in eadem radice eodemque caule gignebantur; hujus igitur generis flores ab illius in eo differunt, quod in radicibus distinctis nascentur, quamvia facies externa fere eadem sit. Has Tournefortius Plantas, quarum aliæ fructibus, aliæ floribus donantur, appellat. Eas in diversas species distinguere velle, æque absurdum esset, ac si quis ovium aut canum marem et feminam in diversas species distingueret; præsertim si ab eadem matre nati essent. Cannabis, ex. gr. ex ejusdem speciei seminibus cannabis et sterilis et fecunda oritur; flores cannabis sterilis stamina et apices habent, semina autem nulla proferunt, carent enim pistillo; at contra cannabis fecunda pistillum habet, sed neque stamina, neque apices, et semina profert. Ejusmodi sunt:

 

Sabina

Salix T.

Populus T.

Juniperus Volk.

Gale Vaill.

Morus P.

Terebinthus T.

Lentiscus T.

Rhamnoides T.

Casia Palma P.

Ampanna P.

Mamoera T.

Urtica P.

Mniodes

Fraxinus

Pulicaris

Mercurialis T.

Spinacia

Lupulus T.

Cannabis T.

Cannabina T.

Ceratoides T.

Bryonia P.

- - - - - - - - - -

Tamnus P.

Valerianella

Cervispina

Ornus P.

Otites Fab.

Impia

Papaja P. HM

Laurus

ANOMALÆ

duplices flores

præferentes

―――――――

Opulus Ruell.

Atriplex

Parietaria

Limon

Acer

Arum

- - - - - - - - - -

Helleborus

Trollius

Napellus

Cardamindum

Parnassia