Carolus Linnaeus
1707 - 1778
|
PraeludiaSponsaliorum Plantarum
1729
|
___________________________________________________
|
|
§. xv.Explicatio partium floris et exinde dependensdistinctio sexus secundum: Vaillantium.
Vaillantius partes florum hoc modo declarat: Fructum tenellum Ovarium appellat; quia eodem fungitur munere, quo ovarium animalium, quod omnia in se includit semina seu ova progignenda. Stylus seu Pistillum, huic insistens, Tuba dicitur ex analogia Tubæ Fallopianæ in regno animali. Flores omnes, qui habent ovarium cum tuba, quippe quæ organa sint sexus feminini, Feminas vocat. Mares vero ab eo appellantur illi, qui stamina tantum et apices habent; namque stamina Vasa spermatica, et apices Testiculos vocat, quoniam per illos emittitur farina genitalis (pulvis, qui testiculis maturis excidit), quæ semina fecundat. Semina Ova nominantur, cum totum futuræ plantæ rudimentum contineant. Sterilis igitur Cannabis mas, secunda vero femina est; etiamsi contrario modo nonnulli, sed false, disseruerint. Hermaphroditi sunt omnes, qui et testiculos et ova habent. |