BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Linnaeus

1707 - 1778

 

Praeludia

Sponsaliorum Plantarum

 

1729

 

___________________________________________________

 

 

 

§. xiii.

Flores a fructu separati in eadem planta.

 

β. Quædam plantæ flores duplicis speciei distinctos in uno caule habent, quorum altera species stamina et apices sine pistillis, altera pistilla tantum sine staminibus et apicibus habet; hi fecundi sunt, illi vero flores steriles. Quorum perplures Tournefortius enumerat et Flores a fructu separatos in eadem planta, vocat. Corylus, e. gr. julos suos habet, qui per totam hiemem arbori insident, non autem maturescunt prius quam mense Martii aut Aprilis, cum e gemmis ejusdem arboris tenues cirrhi capillares, qui non nisi pistilla sunt, proveniunt et fecundantur a farina illa, quam eodem tempore superimpendentia emittunt nucamenta, quae ex innumeris parvis staminibus cum suis apicibus constituuntur. Quod ubi factum est juli, quia inutiles, ex arbore decidunt; loco vero, quem pistilla parva occupaverant, nuces æstate sequente enascuntur. Tournefortius, ut jam diximus, numerum magnum hujus generis enumeravit; multos tamen omisit, quos alii auctores postea observarunt; necesse igitur mihi videtur omissos heic enumerare. Hi sunt:

 

AMEMTACEI

Juglans Tournes.

Corylus T.

Carpinus T.

Fagus T.

Quercus T.

Ilex T.

Suber T.

Castanea T.

Taxus.

Platanus T.

Pinus T.

Larix T.

Cupressus T.

Thuya T.

Cedrus T.

Alnus T.

Betula T.

Tenga Ponted.

Chaunga P.

Suddapana P.

Katovindel P.

Dactyloides P.

Moriformis

PETALATI

Cucurbita P.

Cucumis P.

Melo P.

Pepo P.

Melo-pepo P.

Anguria P.

Colocynthis P.

Momordica P.

Bryonoides

Sicyoides P.

Viscus

Veratrum P.

Sagitta Dilleu.

Stratiotes D.

Caupesa Plum.

Aurantium P.

Citrium P.

Limonicum P.

Punica P.

Begonia Plum.

- - - - - - - - - - - -

Ricinoides T.

Basella.

APETALI

Xanthium T.

Ambrosia T.

Gnaphaloides T.

Myriophyllum T.

Buxus T.

Empetrum T.

Ricinus T.

Cynocrambe T.

Urticoides P.

Ceratoides T.

Sparganium T.

Typha T.

Mays T.

Lacrima T.

Cyperoides M.

Acinaria

Mnium Dill.

Lichen Dill.

Ficus Hircus fil.

Coriaria Nissol.

Blitum

Stellaria Vaill.