B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Benedictus de Spinoza
1632 - 1677
     
   



E t h i c a
o r d i n e   g e o m e t r i c o
d e m o n s t r a t a


E t h i c e s  p a r s   q u a r t a
D e   S e r v i t u t e   H u m a n a ,
s e u   d e   A f f e c t u u m
V i r i b u s


______________________________________

 
 
      PRAEFATIO

Humanam impotentiam in moderandis, & coercendis affectibus Servitutem voco; homo enim affectibus obnoxius sui juris non est, sed fortunæ, in cujus potestate ita est, ut sæpe coactus sit, quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam, & quid præterea affectus boni, vel mali habent, in hac Parte demonstrare proposui. Sed antequam incipiam, pauca de perfectione, & imperfectione, deque bono, & malo præfari lubet.
      Qui rem aliquam facere constituit, eamque perfecit, rem suam perfectam esse, non tantum ipse, sed etiam unusquisque, qui mentem Auctoris illius operis, & scopum recte noverit, aut se novisse crediderit, dicet. Ex. gr. si quis aliquod opus (quod suppono nondum esse peractum) viderit, noveritque scopum Auctoris illius operis esse domum ædificare, is domum imperfectam esse dicet, & contra perfectam, simulatque opus ad finem, quem ejus Auctor eidem dare constituerat, perductum viderit. Verum si quis opus aliquod videt, cujus simile nunquam viderat, nec mentem opificis novit, is sane scire non poterit, opusne illud perfectum, an imperfectum sit. Atque hæc videtur prima fuisse horum vocabulorum significatio. Sed postquam homines ideas universales formare, & domuum, ædificiorum, turrium, &c. exemplaria excogitare, & alia rerum exemplaria aliis præferre inceperunt, factum est, ut unusquisque id perfectum vocaret, quod cum universali idea, quam ejusmodi rei formaverat, videret convenire, & id contra imperfectum, quod cum concepto suo exemplari minus convenire videret, quanquam ex opificis sententia consummatum plane esset. Nec alia videtur esse ratio, cur res naturales etiam, quæ scilicet humana manu non sunt factæ, perfectas, aut imperfectas vulgo appellent; solent namque homines tam rerum naturalium, quam artificialium ideas formare universales, quas rerum veluti exemplaria habent, & quas naturam (quam nihil nisi alicujus finis causa agere existimant) intueri credunt, sibique exemplaria proponere. Cum itaque aliquid in natura fieri vident, quod cum concepto exemplari, quod rei ejusmodi habent, minus convenit, ipsam naturam tum defecisse, vel peccavisse, remque illam imperfectam reliquisse, credunt. Videmus itaque homines consuevisse, res naturales perfectas, aut imperfectas vocare, magis ex præjudicio, quam ex earum vera cognitione. Ostendimus enim in Primæ Partis Appendice Naturam propter finem non agere; æternum namque illud, & infinitum Ens, quod Deum, seu Naturam appellamus, eadem, qua existit, necessitate agit. Ex qua enim naturæ necessitate existit, ex eadem ipsum agere ostendimus (Prop. 16 p. 1). Ratio igitur, seu causa, cur Deus, seu Natura agit, & cur existit, una, eademque est. Ut ergo nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa agit; sed ut existendi, sic & agendi principium, vel finem habet nullum. Causa autem, quæ finalis dicitur, nihil est præter ipsum humanum appetitum, quatenus is alicujus rei veluti principium, seu causa primaria consideratur. Ex. gr. cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus, aut illius domus, nihil tum sane intelligimus aliud, quam quod homo ex eo, quod vitæ domesticæ commoda imaginatus est, appetitum habuit ædificandi domum. Quare habitatio, quatenus ut finalis causa consideratur, nihil est præter hunc singularem appetitum, qui revera causa est efficiens, quæ ut prima consideratur, quia homines suorum appetituum causas communiter ignorant. Sunt namque, ut jam sæpe dixi, suarum quidem actionum, & appetituum conscii, sed ignari causarum, a quibus ad aliquid appetendum determinantur. Quod præterea vulgo ajunt, Naturam aliquando deficere, vel peccare, resque imperfectas producere, inter commenta numero, de quibus in Appendice Partis Primæ egi. Perfectio igitur, & imperfectio revera modi solummodo cogitandi sunt, nempe notiones, quas fingere solemus ex eo, quod ejusdem speciei, aut generis individua ad invicem comparamus: & hac de causa supra (Defin. 6 p. 2) dixi me per realitatem, & perfectionem idem intelligere; solemus enim omnia Naturæ individua ad unum genus, quod generalissimum appellatur, revocare; nempe ad notionem entis, quæ ad omnia absolute Naturæ individua pertinet. Quatenus itaque Naturæ individua ad hoc genus revocamus, & ad invicem comparamus, & alia plus entitatis, seu realitatis, quam alia habere comperimus, eatenus alia aliis perfectiora esse dicimus; & quatenus iisdem aliquid tribuimus, quod negationem involvit, ut terminus, finis, impotentia, &c. eatenus ipsa imperfecta appellamus, quia nostram Mentem non æque afficiunt, ac illa, quæ perfecta vocamus, & non quod ipsis aliquid, quod suum sit, deficiat, vel quod Natura peccaverit. Nihil enim naturæ alicujus rei competit, nisi id, quod ex necessitate naturæ causæ efficientis sequitur, & quicquid ex necessitate naturæ causæ efficientis sequitur, id necessario fit.
      Bonum, & malum quod attinet, nihil etiam positivum in rebus, in se scilicet consideratis, indicant, nec aliud sunt, præter cogitandi modos, seu notiones, quas formamus ex eo, quod res ad invicem comparamus. Nam una, eademque res potest eodem tempore bona, & mala, & etiam indifferens esse. Ex. gr. Musica bona est Melancholico, mala lugenti; surdo autem neque bona, neque mala. Verum, quamvis se res ita habeat, nobis tamen hæc vocabula retinenda sunt. Nam quia ideam hominis tanquam naturæ humanæ exemplar, quod intueamur, formare cupimus, nobis ex usu erit, hæc eadem vocabula eo, quo dixi, sensu retinere. Per bonum itaque in seqq. intelligam id, quod certo scimus medium esse, ut ad exemplar humanæ naturæ, quod nobis proponimus, magis magisque accedamus. Per malum autem id, quod certo scimus impedire, quominus idem exemplar referamus. Deinde homines perfectiores, aut imperfectiores dicemus, quatenus ad hoc idem exemplar magis, aut minus accedunt. Nam apprime notandum est, cum dico, aliquem a minore ad majorem perfectionem transire, & contra, me non intelligere, quod ex una essentia, seu forma in aliam mutatur. Equus namque ex. gr. tam destruitur, si in hominem, quam si in insectum mutetur: sed quod ejus agendi potentiam, quatenus hæc per ipsius naturam intelligitur, augeri, vel minui concipimus. Denique per perfectionem in genere realitatem, uti dixi, intelligam, hoc est, rei cujuscunque essentiam, quatenus certo modo existit, & operatur, nulla ipsius durationis habita ratione. Nam nulla res singularis potest ideo dici perfectior, quia plus temporis in existendo perseveravit; quippe rerum duratio ex earum essentia determinari nequit; quandoquidem rerum essentia nullum certum, & determinatum existendi tempus involvit; sed res quæcunque, sive ea perfectior sit, sive minus, eadem vi, qua existere incipit, semper in existendo perseverare poterit, ita ut omnes hac in re æquales sint.


      DEFINITIONES

I. Per bonum id intelligam, quod certo scimus nobis esse utile.

II. Per malum autem id, quod certo scimus impedire, quominus boni alicujus simus compotes.
De his præcedentem vide præfationem sub finem.

III. Res singulares voco contingentes, quatenus, dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus, quod earum existentiam necessario ponat, vel quod ipsam necessario secludat.

IV. Easdem res singulares voco possibiles, quatenus, dum ad causas, ex quibus produci debent, attendimus, nescimus, an ipsæ determinatæ sint ad easdem producendum.
In Schol. 1 Prop. 33 p. 1 inter possibile, & contingens nullam feci differentiam, quia ibi non opus erat hæc accurate distinguere.

V. Per contrarios affectus in seqq. intelligam eos, qui hominem diversum trahunt, quamvis ejusdem sint generis, ut luxuries, & avaritia, quæ amoris sunt species; nec natura, sed per accidens sunt contrarii.

VI. Quid per affectum erga rem futuram, præsentem, & præteritam intelligam, explicui in Schol. 1 & 2 Prop. 18 p. 3, quod vide.
Sed venit hic præterea notandum, quod ut loci, sic etiam temporis distantiam non, nisi usque ad certum quendam limitem, possumus distincte imaginari; hoc est, sicut omnia illa objecta, quæ ultra ducentos pedes a nobis distant, seu quorum distantia a loco, in quo sumus, illam superat, quam distincte imaginamur, æque longe a nobis distare, & perinde, ac si in eodem plano essent, imaginari solemus; sic etiam objecta, quorum existendi tempus longiore a præsenti intervallo abesse imaginamur, quam quod distincte imaginari solemus, omnia æque longe a præsenti distare imaginamur, & ad unum quasi temporis momentum referimus.

VII. Per finem, cujus causa aliquid facimus, appetitum intelligo.

VIII. Per virtutem, & potentiam idem intelligo, hoc est (per Prop. 7 p. 3) virtus, quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia, seu natura, quatenus potestatem habet, quædam efficiendi, quæ per solas ipsius naturæ leges possunt intelligi.


      AXIOMA

Nulla res singularis in rerum natura datur, qua potentior, & fortior non detur alia. Sed quacunque data datur alia potentior, a qua illa data potest destrui.


      PROPOSITIO I

Nihil, quod idea falsa positivum habet, tollitur præsentia veri, quatenus verum.

      Demonstratio

Falsitas in sola privatione cognitionis, quam ideæ inadæquatæ involvunt, consistit (per Prop. 35 p. 2), nec ipsæ aliquid habent positivum, propter quod falsæ dicuntur (per Prop. 33 p. 2); sed contra, quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt (per Prop. 32 p. 2). Si igitur id, quod idea falsa positivum habet, præsentia veri, quatenus verum est, tolleretur, tolleretur ergo idea vera a se ipsa, quod (per Prop. 4 p. 3) est absurdum. Ergo Nihil, quod idea, &c. Q.E.D.

      Scholium

Intelligitur hæc Propositio clarius ex Coroll. 2 Prop. 16 p. 2. Nam imaginatio idea est, quæ magis Corporis humani præsentem constitutionem, quam corporis externi naturam indicat, non quidem distincte, sed confuse; unde fit, ut Mens errare dicatur. Ex. gr. cum solem intuemur, eundem ducentos circiter pedes a nobis distare imaginamur; in quo tamdiu fallimur, quamdiu veram ejus distantiam ignoramus; sed cognita ejusdem distantia tollitur quidem error, sed non imaginatio, hoc est, idea solis, quæ ejusdem naturam eatenus tantum explicat, quatenus Corpus ab eodem afficitur; adeoque, quamvis veram ejusdem distantiam noscamus, ipsum nihilominus prope nobis adesse imaginabimur. Nam ut in Schol. Prop. 35 p. 2 diximus, non ea de causa solem adeo propinquum imaginamur, quia ejus veram distantiam ignoramus, sed quia Mens eatenus magnitudinem solis concipit, quatenus Corpus ab eodem afficitur. Sic cum solis radii, aquæ superficiei incidentes, ad nostros oculos reflectuntur, eundem perinde, ac si in aqua esset, imaginamur; tametsi verum ejus locum noverimus, & sic reliquæ imaginationes, quibus Mens fallitur, sive eæ naturalem Corporis constitutionem, sive, quod ejusdem agendi potentiam augeri, vel minui indicant, vero non sunt contrariæ; nec ejusdem præsentia evanescunt. Fit quidem, cum falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat, audito vero nuntio; sed contra etiam fit, cum malum, quod certe venturum est, timemus, ut timor etiam evanescat, audito falso nuntio; atque adeo imaginationes non præsentia veri, quatenus verum, evanescunt; sed quia aliæ occurrunt, iis fortiores, quæ rerum, quas imaginamur, præsentem existentiam secludunt, ut Prop. 17 p. 2 ostendimus.


      PROPOSITIO II

Nos eatenus patimur, quatenus Naturæ sumus pars, quæ per se absque aliis non potest concipi.

      Demonstratio

Nos tum pati dicimur, cum aliquid in nobis oritur, cujus non nisi partialis sumus causa (per Defin. 2 p. 3), hoc est (per Defin. 1 p. 3), aliquid, quod ex solis legibus nostræ naturæ deduci nequit. Patimur igitur, quatenus Naturæ sumus pars, quæ per se absque aliis nequit concipi. Q.E.D.


      PROPOSITIO III

Vis, qua homo in existendo perseverat, limitata est, & a potentia causarum externarum infinite superatur.

      Demonstratio

Patet ex Axiomate hujus. Nam dato homine datur aliquid aliud, puta A potentius, & dato A datur deinde aliud, puta B, ipso A potentius, & hoc in infinitum; ac proinde potentia hominis potentia alterius rei definitur, & a potentia causarum externarum infinite superatur. Q.E.D.


      PROPOSITIO IV

Fieri non potest, ut homo non sit Naturæ pars, & ut nullas possit pati mutationes, nisi, quæ per solam suam naturam possint intelligi, quarumque adæquata sit causa.

      Demonstratio

Potentia, qua res singulares, & consequenter homo suum esse conservat, est ipsa Dei, sive Naturæ potentia (per Coroll. Prop. 24 p. 1), non quatenus infinita est, sed quatenus per humanam actualem essentiam explicari potest (per Prop. 7 p. 3). Potentia itaque hominis, quatenus per ipsius actualem essentiam explicatur, pars est infinitæ Dei, seu Naturæ potentiæ, hoc est (per Prop. 34 p. 1), essentiæ. Quod erat primum. Deinde si fieri posset, ut homo nullas posset pati mutationes, nisi, quæ per solam ipsius hominis naturam possint intelligi, sequeretur (per Prop. 4 & 6 p. 3), ut non posset perire, sed ut semper necessario existeret; atque hoc sequi deberet ex causa, cujus potentia finita, aut infinita sit, nempe vel ex sola hominis potentia, qui scilicet potis esset, ut a se removeret reliquas mutationes, quæ a causis externis oriri possent, vel infinita Naturæ potentia, a qua omnia singularia ita dirigerentur, ut homo nullas alias posset pati mutationes, nisi quæ ipsius conservationi inserviunt. At primum (per Prop. præced., cujus demonstratio universalis est, & ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum; ergo si fieri posset, ut homo nullas pateretur mutationes, nisi quæ per solam ipsius hominis naturam possent intelligi; & consequenter (sicut jam ostendimus) ut semper necessario existeret, id sequi deberet ex Dei infinita potentia: & consequenter (per Prop. 16 p. 1) ex necessitate divinæ naturæ, quatenus alicujus hominis idea affectus consideratur, totius Naturæ ordo, quatenus ipsa sub Extensionis, & Cogitationis attributis concipitur, deduci deberet; atque adeo (per Prop. 21 p. 1 ) sequeretur, ut homo esset infinitus, quod (per primam partem hujus Demonstrationis) est absurdum. Fieri itaque nequit, ut homo nullas alias patiatur mutationes, nisi quarum ipse adæquata sit causa. Q.E.D.

      Corollarium

Hinc sequitur, hominem necessario passionibus esse semper obnoxium, communemque Naturæ ordinem sequi, & eidem parere, seseque eidem, quantum rerum natura exigit, accommodare.


      PROPOSITIO V

Vis, & incrementum cujuscunque passionis, ejusque in existendo perseverantia non definitur potentia, qua nos in existendo perseverare conamur, sed causæ externæ potentia cum nostra comparata.

      Demonstratio

Passionis essentia non potest per solam nostram essentiam explicari (per Defin.1& 2 p. 3), hoc est (per Prop. 7 p. 3), passionis potentia definiri nequit potentia, qua in nostro esse perseverare conamur; sed (ut Prop. 16 p. 2 ostensum est) definiri necessario debet potentia causæ externæ cum nostra comparata. Q.E.D.


      PROPOSITIO VI

Vis alicujus passionis, seu affectus reliquas hominis actiones, seu potentiam superare potest, ita ut affectus pertinaciter homini adhæreat.

      Demonstratio

Vis, & incrementum cujuscunque passionis, ejusque in existendo perseverantia definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata (per Prop. præced.); adeoque (per Prop. 3 hujus) hominis potentiam superare potest, &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO VII

Affectus nec coerceri, nec tolli potest, nisi per affectum contrarium, & fortiorem affectu coercendo.

      Demonstratio

Affectus, quatenus ad Mentem refertur, est idea, qua Mens majorem, vel minorem sui corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per generalem Affectuum Definitionem, quæ reperitur sub finem Tertiæ Partis). Cum igitur Mens aliquo affectu conflictatur, Corpus afficitur simul affectione, qua ejus agendi potentia augetur, vel minuitur. Porro hæc Corporis affectio (per Prop. 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse; quæ proinde nec coerceri, nec tolli potest, nisi a causa corporea (per Prop. 6 p. 2), quæ Corpus afficiat affectione illi contraria (per Prop. 5 p. 3), & fortiore (per Axiom. hujus): atque adeo (per Prop. 12 p. 2) Mens afficietur idea affectionis fortioris, & contrariæ priori, hoc est (per gen. Affect. Defin.) Mens afficietur affectu fortiori, & contrario priori, qui scilicet prioris existentiam secludet, vel tollet; ac proinde affectus nec tolli, nec coerceri potest, nisi per affectum contrarium, & fortiorem. Q.E.D.

      Corollarium

Affectus, quatenus ad Mentem refertur, nec coerceri, nec tolli potest, nisi per ideam Corporis affectionis contrariæ, & fortioris affectione, qua patimur. Nam affectus, quo patimur, nec coerceri, nec tolli potest, nisi per affectum eodem fortiorem, eique contrarium (per Prop. præced.), hoc est (per gen. Affect. Defin.), nisi per ideam Corporis affectionis fortioris, & contrariæ affectioni, qua patimur.


      PROPOSITIO VIII

Cognitio boni, & mali nihil aliud est, quam Lætitiæ, vel Tristitiæ affectus, quatenus ejus sumus conscii.

      Demonstratio

Id bonum, aut malum vocamus, quod nostro esse conservando prodest, vel obest (per Defin. 1 & 2 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. 3), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet. Quatenus itaque (per Defin. Lætitiæ, & Tristitiæ, quas vide in Schol. Prop. Il p. 3) rem aliquam nos Lætitia, vel Tristitia afficere percipimus, eandem bonam, aut malam vocamus; atque adeo boni, & mali cognitio, nihil aliud est, quam Lætitiæ, vel Tristitiæ idea, quæ ex ipso Lætitiæ, vel Tristitiæ affectu necessario sequitur (per Prop. 22 p. 2). At hæc idea eodem modo unita est affectui, ac Mens unita est Corpori (per Prop. 21 p. 2), hoc est (ut in Schol. ejusdem Prop. ostensum), hæc idea ab ipso affectu, sive (per gen. Affect. Defin.) ab idea Corporis affectionis revera non distinguitur, nisi solo conceptu; ergo hæc cognitio boni, & mali nihil est aliud, quam ipse affectus, quatenus ejusdem sumus conscii. Q.E.D.


      PROPOSITIO IX

Affectus, cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur.

      Demonstratio

Imaginatio est idea, qua Mens rem ut præsentem contemplatur (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 17 p. 2), quæ tamen magis Corporis humani constitutionem, quam rei externæ naturam indicat (per Coroll. 2 Prop. 16 p. 2). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus corporis constitutionem indicat. At imaginatio (per Prop. 17 p. 2) intensior est, quamdiu nihil imaginamur, quod rei externæ præsentem existentiam secludit; ergo etiam affectus, cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, intensior, seu fortior est, quam si eandem non adesse imaginaremur. Q.E.D.

      Scholium

Cum supra in Propositione 18 Partis 3 dixerim, nos ex rei futuræ, vel præteritæ imagine eodem affectu affici, ac si res, quam imaginamur, præsens esset, expresse monui id verum esse, quatenus ad solam ipsius rei imaginem attendimus; est enim ejusdem naturæ, sive res ut præsentes imaginati simus, sive non simus: sed non negavi eandem debiliorem reddi, quando alias res nobis præsentes contemplamur, quæ rei futuræ præsentem existentiam secludunt, quod tum monere neglexi, quia in hac Parte de affectuum viribus agere constitueram.

      Corollarium

Imago rei futuræ, vel præteritæ, hoc est, rei, quam cum relatione ad tempus futurum, vel præteritum secluso præsenti contemplamur, cæteris paribus, debilior est imagine rei præsentis, & consequenter affectus erga rem futuram, vel præteritam, cæteris paribus, remissior est affectu erga rem præsentem.


      PROPOSITIO X

Erga rem futuram, quam cito affuturam imaginamur, intensius afficimur, quam si ejus existendi tempus longius a præsenti distare imaginaremur; & memoria rei, quam non diu præteriisse imaginamur, intensius etiam afficimur, quam si eandem diu præteriisse imaginaremur.

      Demonstratio

Quatenus enim rem cito affuturam, vel non diu præteriisse imaginamur, eo ipso aliquid imaginamur, quod rei præsentiam minus secludit, quam si ejusdem futurum existendi tempus longius a præsenti distare, vel quod dudum præterierit, imaginaremur (ut per se notum), adeoque (per Prop. præced.) eatenus intensius erga eandem afficiemur. Q.E.D.

      Scholium

Ex iis, quæ ad Definitionem 6 hujus Partis notavimus, sequitur, nos erga objecta, quæ a præsenti longiori temporis intervallo distant, quam quod imaginando determinare possumus, quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare intelligamus, æque tamen remisse affici.


      PROPOSITIO XI

Affectus erga rem, quam ut necessariam imaginamur, cæteris paribus, intensior est, quam erga possibilem, vel contingentem, sive non necessariam.

      Demonstratio

Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur, eatenus ejus existentiam affirmamus, & contra rei existentiam negamus, quatenus eandem non necessariam esse imaginamur (per Schol. 1 Prop. 33 p.1), ac proinde (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem necessariam, cæteris paribus, intensior est, quam erga non necessariam. Q.E.D.


      PROPOSITIO XII

Affectus erga rem, quam scimus in præsenti non existere, & quam ut possibilem imaginamur, cæteris paribus, intensior est, quam erga contingentem.

      Demonstratio

Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur, quæ rei existentiam ponat (per Defin. 3 hujus): sed contra (secundum Hypothesin) quædam imaginamur, quæ ejusdem præsentem existentiam secludunt. At quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur, eatenus quædam imaginamur, quæ ejusdem existentiam ponunt (per Defin. 4 hujus), hoc est (per Prop. 18 p. 3), quæ Spem, vel Metum fovent; atque adeo affectus erga rem possibilem vehementior est. Q.E.D.

      Corollarium

Affectus erga rem, quam scimus in præsenti non existere, & quam ut contingentem imaginamur, multo remissior est, quam si rem in præsenti nobis adesse imaginaremur.

      Demonstratio

Affectus erga rem, quam in præsenti existere imaginamur, intensior est, quam si eandem ut futuram imaginaremur (per Coroll. Prop. 9 hujus), & multo vehementior est, quam si tempus futurum a præsenti multum distare imaginaremur (per Prop. 10 hujus). Est itaque affectus erga rem, cujus existendi tempus longe a præsenti distare imaginamur, multo remissior, quam si eandem ut præsentem imaginaremur, & nihilominus (per Prop. præced.) intensior est, quam si eandem rem ut contingentem imaginaremur; atque adeo affectus erga rem contingentem multo remissior erit, quam si rem in præsenti nobis adesse imaginaremur. Q.E.D.


      PROPOSITIO XIII

Affectus erga rem contingentem, quam scimus in præsenti non existere, cæteris paribus remissior est, quam affectus erga rem præteritam.

      Demonstratio

Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur, quæ rei existentiam ponat (per Defin. 3 hujus). Sed contra (secundum Hypothesin) quædam imaginamur, quæ ejusdem præsentem existentiam secludunt. Verum quatenus eandem cum relatione ad tempus præteritum imaginamur, eatenus aliquid imaginari supponimur, quod ipsam ad memoriam redigit, sive quod rei imaginem excitat (vide Prop. 18 p. 2 cum ejusdern Schol.); ac proinde eatenus efficit, ut ipsam, ac si præsens esset, contemplemur (per Coroll. Prop. 17 p. 2): Atque adeo (per Prop. 9 hujus) affectus erga rem contingentem, quam scimus in præsenti non existere, cæteris paribus, remissior erit, quam affectus erga rem præteritam. Q.E.D.


      PROPOSITIO XIV

Vera boni, & mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coercere potest, sed tantum, quatenus ut affectus consideratur.

      Demonstratio

Affectus est idea, qua Mens majorem, vel minorem sui Corporis existendi vim, quam antea, affirmat (per gen. Affect. Defin.); atque adeo (per Prop. 1 hujus) nihil positivum habet, quod præsentia veri tolli possit, & consequenter vera boni, & mali cognitio, quatenus vera, nullum affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide Prop. 8 hujus), si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per Prop. 7 hujus) affectum coercere poterit. Q.E.D.


      PROPOSITIO XV

Cupiditas, quæ ex vera boni, & mali cognitione oritur, multis aliis Cupiditatibus, quæ ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, restingui, vel coerceri potest.

      Demonstratio

Ex vera boni, & mali cognitione, quatenus hæc (per Prop. 8 hujus) affectus est, oritur necessario Cupiditas (per Defin. 1 Affect.), quæ eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 p. 3): Sed quia hæc Cupiditas (per Hypothesin) ex eo, quod aliquid vere intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis, quatenus agimus (per Prop. 3 p. 3); atque adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per Defin. 2 p. 3); & consequenter (per Prop. 7 p. 3) ejus vis, & incrementum sola humana potentia definiri debet. Porro Cupiditates, quæ ex affectibus, quibus conflictamur, oriuntur, eo etiam majores sunt, quo hi affectus vehementiores erunt; atque adeo earum vis, & incrementum (per Prop. 5 hujus) potentia causarum externarum definiri debet, quæ, si cum nostra comparetur, nostram potentiam indefinite superat (per Prop. 3 hujus): atque adeo Cupiditates, quæ ex similibus affectibus oriuntur, vehementiores esse possunt illa, quæ ex vera boni, & mali cognitione oritur; ac proinde (per Prop. 7 hujus) eandem coercere, vel restinguere poterunt. Q.E.D.


      PROPOSITIO XVI

Cupiditas, quæ ex cognitione boni, & mali, quatenus hæc cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quæ in præsentia suaves sunt, coerceri, vel restingui potest.

      Demonstratio

Affectus erga rem, quam futuram imaginamur, remissior est, quam erga præsentem (per Coroll. Prop. 9 hujus). At Cupiditas, quæ ex vera boni, & mali cognitione oritur, tametsi hæc cognitio circa res, quæ in præsentia bonæ sunt, versetur, restingui, vel coerceri potest aliqua temeraria Cupiditate (per Prop. præced., cujus Demonstrat. universalis est); ergo Cupiditas, quæ ex eadem cognitione, quatenus hæc futurum respicit, oritur, facilius coerceri, vel restingui poterit, &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO XVII

Cupiditas, quæ oritur ex vera boni, & mali cognitione, quatenus hæc circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri potest, Cupiditate rerum, quæ præsentes sunt.

      Demonstratio

Propositio hæc eodem modo, ac Prop. præced. demonstratur ex Coroll. Prop. 12 hujus.

      Scholium

His me causam ostendisse credo, cur homines opinione magis, quam vera ratione commoveantur, & cur vera boni, & mali cognitio animi commotiones excitet, & sæpe omni libidinis generi cedat; unde illud Poetæ natum: Video meliora, proboque, deteriora sequor. Quod idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur, cum dixit: Qui auget scientiam, auget dolorem. Atque hæc non eum in finem dico, ut inde concludam, præstabilius esse ignorare, quam scire, vel quod stulto intelligens in moderandis affectibus nihil intersit; sed ideo quia necesse est, nostræ naturæ tam potentiam, quam impotentiam noscere, ut determinare possimus, quid ratio in moderandis affectibus possit, & quid non possit; & in hac Parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de Rationis in affectus potentia separatim agere constitui.


      PROPOSITIO XVIII

Cupiditas, quæ ex Lætitia oritur, cæteris paribus, fortior est Cupiditate, quæ ex Tristitia oritur.

      Demonstratio

Cupiditas est ipsa hominis essentia (per Defin. 1 Affect.), hoc est (per Prop. 7 p. 3), conatus, quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare Cupiditas, quæ ex Lætitia oritur, ipso Lætitiæ affectu (per Defin. Lætitiæ, quam vide in Schol. Prop. 11 p. j3) juvatur, vel augetur; quæ autem contra ex Tristitia oritur, ipso Tristitiæ affectu (per idem Schol.) minuitur, vel coercetur; atque adeo vis Cupiditatis, quæ ex Lætitia oritur, potentia humana, simul & potentia causæ externæ; quæ autem ex Tristitia, sola humana potentia definiri debet, ac proinde hac illa fortior est. Q.E.D.

      Scholium

His paucis humanæ impotentiæ, & inconstantiæ causas, & cur homines rationis præcepta non servent, explicui. Superest jam, ut ostendam, quid id sit, quod ratio nobis præscribit, & quinam affectus cum rationis humanæ regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii sint. Sed antequam hæc prolixo nostro Geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa rationis dictamina hic prius breviter ostendere, ut ea, quæ sentio, facilius ab unoquoque percipiantur. Cum ratio nihil contra naturam postulet, postulat ergo ipsa, ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod revera utile est, quærat, & id omne, quod hominem ad majorem perfectionem revera ducit, appetat, & absolute, ut unusquisque suum esse, quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est, quam, quod totum sit sua parte majus (vide Prop. 4 p. 3). Deinde quandoquidem virtus (per Defin. 8 hujus) nihil aliud est, quam ex legibus propriæ naturæ agere, & nemo suum esse (per Prop. 7 p. 3) conservare conetur, nisi ex propriæ suæ naturæ legibus; hinc sequitur primo, virtutis fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi, & felicitatem in eo consistere, quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur, virtutem propter se esse appetendam, nec quicquam, quod ipsa præstabilius, aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causa deberet appeti. Tertio denique sequitur, eos, qui se interficiunt, animo esse impotentes, eosque a causis externis, suæ naturæ repugnantibus, prorsus vinci. Porro ex Postulato 4 Partis 2 sequitur, nos efficere nunquam posse, ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse conservandum, & ut ita vivamus, ut nullum commercium cum rebus, quæ extra nos sunt, habeamus; &, si præterea nostram Mentem spectemus, sane noster intellectus imperfectior esset, si Mens sola esset, nec quicquam præter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos dantur, quæ nobis utilia, quæque propterea appetenda sunt. Ex his nulla præstantiora excogitari possunt, quam ea, quæ cum nostra natura prorsus conveniunt. Si enim duo ex. gr. ejusdem prorsus naturæ individua invicem junguntur, individuum componunt singulo duplo potentius. Homini igitur nihil homine utilius; nihil, inquam, homines præstantius ad suum esse conservandum, optare possunt, quam quod omnes in omnibus ita conveniant, ut omnium Mentes & Corpora unam quasi Mentem, unumque Corpus componant, & omnes simul, quantum possunt, suum esse conservare conentur, omnesque simul omnium commune utile sibi quærant; ex quibus sequitur, homines, qui ratione gubernantur, hoc est, homines, qui ex ductu rationis suum utile quærunt, nihil sibi appetere, quod reliquis hominibus non cupiant, atque adeo eosdem justos, fidos, atque honestos esse.
      Hæc illa rationis dictamina sunt, quæ hic paucis ostendere proposueram, antequam eadem prolixiori ordine demonstrare inciperem, quod ea de causa feci, ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem, qui credunt, hoc principium, quod scilicet unusquisque suum utile quærere tenetur, impietatis, non autem virtutis, & pietatis esse fundamentum. Postquam igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eadem via, qua huc usque progressi sumus, demonstrandum.


      PROPOSITIO XIX

Id unusquisque ex legibus suæ naturæ necessario appetit, vel aversatur, quod bonum, vel malum esse judicat.

      Demonstratio

Boni, & mali cognitio est (per Prop. 8 hujus) ipse Lætitiæ, vel Tristitiæ affectus, quatenus ejusdem sumus conscii; ac proinde (per Prop. 28 p. 3) id unusquisque necessario appetit, quod bonum, & contra id aversatur, quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia, seu natura (per Defin. Appetitus, quam vide in Schol. Prop. 9 p. 3 & Defin. 1 Affect.). Ergo unusquisque ex solis suæ naturæ legibus id necessario appetit, vel aversatur, &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO XX

Quo magis unusquisque suum utile quærere, hoc est, suum esse conservare conatur, & potest, ea magis virtute præditus est; & contra quatenus unusguisque suum utile, hoc est, suum esse conservare negligit, eatenus est impotens.

      Demonstratio

Virtus est ipsa humana potentia, quæ sola hominis essentia definitur (per Defin. 8 hujus), hoc est (per Prop. 7 p. 3), quæ solo conatu, quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur. Quo ergo unusquisque magis suum esse conservare conatur, & potest, eo magis virtute præditus est, & consequenter (per Prop. 4 & 6 p. 3), quatenus aliquis suum esse conservare negligit, eatenus est impotens. Q.E.D.

      Scholium

Nemo igitur, nisi a causis externis, & suæ naturæ contrariis victus, suum utile appetere, sive suum esse conservare negligit. Nemo, inquam, ex necessitate suæ naturæ, sed a causis externis coactus alimenta aversatur, vel se ipsum interficit, quod multis modis fieri potest; nempe interficit aliquis se ipsum coactus ab alio, qui ejus dexteram, qua ensem casu prehenderat, contorquet, & cogit versus cor ipsum gladium dirigere; vel quod ex mandato Tyranni, ut Seneca, cogatur venas aperire suas, hoc est, majus malum minore vitare cupiat; vel denique ex eo, quod causæ latentes externæ ejus imaginationem ita disponunt, & Corpus ita afficiunt, ut id aliam naturam priori contrariam induat, & cujus idea in Mente dari nequit (per Prop. 10 p. 3). At quod homo ex necessitate suæ naturæ conetur non existere, vel in aliam formam mutari, tam est impossibile, quam quod ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione videre potest.


      PROPOSITIO XXI

Nemo potest cupere beatum esse, bene agere, & bene vivere, qui simul non cupiat, esse, agere, & vivere, hoc est, actu existere.

      Demonstratio

Hujus Propositionis Demonstratio, seu potius res ipsa per se patet, & etiam ex Cupiditatis definitione. Est enim Cupiditas (per Defin. 1 Affect.) beate, seu bene vivendi, agendi, &c. ipsa hominis essentia, hoc est (per Prop. 7 p. 3), conatus, quo unusquisque suum esse conservare conatur. Ergo nemo potest cupere, &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXII

Nulla virtus potest prior hac (nempe conatu sese conservandi) concipi.

      Demonstratio

Conatus sese conservandi est ipsa rei essentia (per Prop. 7 p. 3). Si igitur aliqua virtus posset hac, nempe hoc conatu, prior concipi, conciperetur ergo (per Defin. 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsa prior, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nulla virtus, &c. Q.E.D.

      Corollarium

Conatus sese conservandi primum, & unicum virtutis est fundamentum. Nam hoc principio nullum aliud potest prius concipi (per Prop. præced.), & absque ipso (per Prop. 21 hujus) nulla virtus potest concipi.


      PROPOSITIO XXIII

Homo, quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod ideas habet inadæquatas, non potest absolute dici, ex virtute agere; sed tantum, quatenus determinatur ex eo, quod intelligit.

      Demonstratio

Quatenus homo ad agendum determinatur ex eo, quod inadæquatas habet ideas, eatenus (per Prop. 1 p. 3) patitur, hoc est (per Defin. 1 & 2 p. 3), aliquid agit, quod per solam ejus essentiam non potest percipi, hoc est (per Defin. 8 hujus), quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo, quod intelligit, eatenus (per eandem Prop. 1 p. 3) agit, hoc est (per Defin. 2 p. 3), aliquid agit, quod per solam ipsius essentiam percipitur, sive (per Defin. 8 hujus) quod ex ipsius virtute adæquate sequitur. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXIV

Ex virtute absolute agere nihil aliud in nobis est, quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare (hæc tria idem significant), idque ex fundamento proprium utile quærendi.

      Demonstratio

Ex virtute absolute agere, nihil aliud est (per Defin. 8 hujus), quam ex legibus propriæ naturæ agere. At nos eatenus tantummodo agimus, quatenus intelligimus (per Prop. 3 p. 3). Ergo ex virtute agere, nihil aliud in nobis est, quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare, idque (per Coroll. Prop. 22 hujus) ex fundamento suum utile quærendi. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXV

Nemo suum esse alterius rei causa conservare conatur.

      Demonstratio

Conatus, quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, sola ipsius rei essentia definitur (per Prop. 7 p. 3), eaque sola data, non autem ex alterius rei essentia necessario sequitur (per Prop. 6 p. 3), ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet præterea hæc Propositio ex Coroll. Prop. 22 hujus Partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse conservare conaretur; tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se notum), quod (per prædictum Coroll.) est absurdum. Ergo nemo suum esse &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXVI

Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quam intelligere; nec Mens, quatenus ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit.

      Demonstratio

Conatus sese conservandi nihil est præter ipsius rei essentiam (per Prop. 7 p. 3), quæ quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per Prop. 6 p. 3), & ea agendum, quæ ex data sua natura necessario sequuntur (vide Defin. Appetitus in Schol. Prop. 9 p. 3). At rationis essentia nihil aliud est, quam Mens nostra, quatenus clare, & distincte intelligit (vide ejus Defin. in Schol. 2 Prop. 40 p. 2): Ergo (per Prop. 40 p. 2) quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est, quam intelligere. Deinde quoniam hic Mentis conatus, quo Mens, quatenus ratiocinatur, suum esse conatur conservare, nihil aliud est, quam intelligere (per primam partem hujus), est ergo hic intelligendi conatus (per Coroll. Prop. 22 hujus) primum, & unicum virtutis fundamentum, nec alicujus finis causa (per Prop. 25 hujus) res intelligere conabimur; sed contra Mens, quatenus ratiocinatur, nihil sibi bonum esse concipere poterit, nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Defin. 1 hujus). Q.E.D.


      PROPOSITIO XXVII

Nihil certo scimus bonum, aut malum esse, nisi id, quod ad intelligendum revera conducit, vel quod impedire potest, quominus intelligamus.

      Demonstratio

Mens, quatenus ratiocinatur, nihil aliud appetit, quam intelligere, nec aliud sibi utile esse judicat, nisi id, quod ad intelligendum conducit (per Prop. præced.). At Mens (per Prop. 41 & 43 p. 2, cujus etiam Schol. vide) rerum certitudinem non habet, nisi quatenus ideas habet adæquatas, sive (quod per Schol. 2 Prop. 40 p. 2 idem est) quatenus ratiocinatur; ergo nihil certo scimus bonum esse, nisi id, quod ad intelligendum revera conducit; & contra id malum, quod impedire potest, quominus intelligamus. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXVIII

Summum Mentis bonum est Dei cognitio, & summa Mentis virtus Deum cognoscere.

      Demonstratio

Summum, quod Mens intelligere potest, Deus est, hoc est (per Defin. 6 p. 1), Ens absolute infinitum, & sine quo (per Prop. 15 p. 1) nihil esse, neque concipi potest; adeoque (per Prop. 26 & 27 hujus) summum Mentis utile, sive (per Defin. 1 hujus) bonum est Dei cognitio. Deinde Mens, quatenus intelligit, eatenus tantum agit (per Prop. 1 & 3 p. 3), & eatenus tantum (per Prop. 23 hujus) potest absolute dici, quod ex virtute agit. Est igitur Mentis absoluta virtus intelligere. At summum, quod Mens intelligere potest, Deus est (ut jam jam demonstravimus): Ergo Mentis summa virtus est Deum intelligere, seu cognoscere. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXIX

Res quæcunque singularis, cujus natura a nostra prorsus est diversa, nostram agendi potentiam nec juvare, nec coercere potest, & absolute res nulla potest nobis bona, aut mala esse, nisi commune aliquid nobiscum habeat.

      Demonstratio

Cujuscunque rei singularis, & consequenter (per Coroll. Prop. 10 p. 2) hominis potentia, qua existit, & operatur, non determinatur nisi ab alia re singulari (per Prop. 28 p. 1 ), cujus natura (per Prop. 6 p. 2) per idem attributum debet intelligi, per quod natura humana concipitur. Nostra igitur agendi potentia, quomodocunque ea concipiatur, determinari, & consequenter juvari, vel coerceri potest potentia alterius rei singularis, quæ aliquid commune nobiscum habet, & non potentia rei, cujus natura a nostra prorsus est diversa; & quia id bonum, aut malum vocamus, quod causa est Lætitiæ, aut Tristitiæ (per Prop. 8 hujus), hoc est (per Schol. Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam auget, vel minuit, juvat, vel coercet, ergo res, cujus natura a nostra prorsus est diversa, nobis neque bona, neque mala esse potest. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXX

Res nulla per id, quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala; sed quatenus nobis mala est, eatenus est nobis contraria.

      Demonstratio

Id malum vocamus, quod causa est Tristitiæ (per Prop. 8 hujus), hoc est (per ejus Defin., quam vide in Schol. Prop. 11 p. 3), quod nostram agendi potentiam minuit, vel coercet. Si igitur res aliqua per id, quod nobiscum habet commune, nobis esset mala, posset ergo res id ipsum, quod nobiscum commune habet, minuere, vel coercere, quod (per Prop. 4 p. 3) est absurdum. Nulla igitur res per id, quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala; sed contra quatenus mala est, hoc est (ut jam jam ostendimus), quatenus nostram agendi potentiam minuere, vel coercere potest, eatenus (per Prop. 5 p. 3) nobis est contraria. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXXI

Quatenus res aliqua cum nostra natura ronvenit, eatenus necessario bona est.

      Demonstratio

Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per Prop. præced.) esse mala. Erit ergo necessario vel bona, vel indifferens. Si hoc ponatur, nempe, quod neque bona sit, neque mala, nihil ergo (per Axiom. 3 hujus) ex ipsius natura sequetur, quod nostræ naturæ conservationi inservit, hoc est (per Hypothesin), quod ipsius rei naturæ conservationi inservit; sed hoc est absurdum (per Prop. 6 p. 3); erit ergo, quatenus cum nostra natura convenit, necessario bona. Q.E.D.

      Corollarium

Hinc sequitur, quod, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior, seu magis bona, & contra quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura diversa, vel eidem contraria. Si diversa, tum (per Prop. 29 hujus) neque bona, neque mala esse poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria, quæ cum nostra natura convenit, hoc est (per Prop. præced.), contraria bono, seu mala. Nihil igitur, nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest esse bonum, atque adeo, quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo est utilior, & contra. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXXII

Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici, quod natura conveniant.

      Demonstratio

Quæ natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per Prop. 7 p. 3), non autem impotentia, seu negatione, & consequenter (vide Schol. Prop. 3 p. 3) neque etiam passione; quare homines, quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici, quod natura conveniant. Q.E.D.

      Scholium

Res etiam per se patet; qui enim ait, album, & nigrum in eo solummodo convenire, quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat album, & nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait, lapidem, & hominem in hoc tantum convenire, quod uterque sit finitus, impotens, vel quod ex necessitate suæ naturæ non existit, vel denique quod a potentia causarum externarum indefinite superatur, is omnino affirmat, lapidem, & hominem nulla in re convenire; quæ enim in sola negatione, sive in eo, quod non habent, conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt.


      PROPOSITIO XXXIII

Homines natura discrepare possunt, quatenus affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, & eatenus etiam unus, idemque homo varius est, & inconstans.

      Demonstratio

Affectuum natura, seu essentia non potest per solam nostram essentiam, seu naturam explicari (per Defin. 1 & 2 p. 3), sed potentia, hoc est (per Prop. 7 p. 3), natura causarum externarum, eum nostra comparata, definiri debet; unde fit, ut uniuscujusque affectus tot species dentur, quot sunt species objectorum, a quibus afficimur (vide Prop. 56 p. 3), & ut homines ab uno, eodemque objecto diversimode afficiantur (vide Prop. 51 p. 3), atque eatenus natura discrepent, & denique ut unus, idemque homo (per eandem Prop. 51 p. 3) erga idem objectum diversimode afficiatur, atque eatenus varius sit, &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXXIV

Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii.

      Demonstratio

Homo ex. gr. Petrus potest esse causa, ut Paulus contristetur, propterea quod aliquid habet simile rei, quam Paulus odit (per Prop. 16 p. 3), vel propterea quod Petrus solus re aliqua potitur, quam ipse Paulus etiam amat (vide Prop. 32 p. 3 cum ejusdem Schol.), vel ob alias causas (harum præcipuas vide in Schol. Prop. 55 p. 3), atque adeo inde fiet (per Defin. 7 Affect.), ut Paulus Petrum odio habeat, & consequenter facile fiet (per Prop. 40 p. 3 cum ejus Schol.), ut Petrus Paulum contra odio habeat, atque adeo (per Prop. 39 p. 3) ut invicem malum inferre conentur; hoc est (per Prop. 30 hujus), ut invicem sint contrarii. At affectus Tristitiæ semper passio est (per Prop. 59 p. 3); ergo homines, quatenus conflictantur affectibus, qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D.

      Scholium

Dixi, quod Paulus odio Petrum habeat, quia imaginatur, id eundem possidere, quod ipse Paulus etiam amat; unde prima fronte videtur sequi, quod hi duo ex eo, quod idem amant, & consequenter ex eo, quod natura conveniunt, sibi invicem damno sint; atque adeo, si hoc verum est, falsæ essent PROPOSITIO 30 & 31 hujus Partis. Sed si rem æqua lance examinare velimus, hæc omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti, quatenus natura conveniunt, hoc est, quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per Prop. 31 p. 3), hoc est (per Defin. 6 Affect.), eo ipso utriusque Lætitia fovetur. Quare longe abest, ut quatenus idem amant, & natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei causa, ut dixi, nulla alia est, quam quia natura discrepare supponuntur. Supponimus namque Petrum ideam habere rei amatæ jam possessæ, & Paulum contra ideam rei amatæ amissæ. Unde fit, ut hic Tristitia & ille contra Lætitia afficiatur; atque eatenus invicem contrarii sint: Et ad hunc modum ostendere facile possumus reliquas odii causas ab hoc solo pendere, quod homines natura discrepant, & non ab eo, in quo conveniunt.


      PROPOSITIO XXXV

Quatenus homines ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum natura semper necessario conveniunt.

      Demonstratio

Quatenus homines affectibus, qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura diversi (per Prop. 33 hujus), & invicem contrarii (per Prop. præced.). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur, quatenus ex ductu rationis vivunt (per Prop. 3 p. 3), atque adeo quicquid ex humana natura; quatenus ratione definitur, sequitur, id (per Defin. 2 p. 3) per solam humanam naturam, tanquam per proximam suam causam, debet intelligi. Sed quia unusquisque ex suæ naturæ legibus id appetit, quod bonum, & id amovere conatur, quod malum esse judicat (per Prop. 19 hujus); & cum præterea id, quod ex dictamine rationis bonum, aut malum esse judicamus, necessario bonum, aut malum sit (per Prop. 41 p. 2). Ergo homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, eatenus tantum ea necessario agunt, quæ humanæ naturæ, & consequenter unicuique homini necessario bona sunt, hoc est (per Coroll. Prop. 31 hujus), quæ cum natura uniuscujusque hominis conveniunt; atque adeo homines etiam inter se, quatenus ex ductu rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q.E.D.

      Corollarium I

Nihil singulare in rerum natura datur, quod homini sit utilius, quam homo, qui ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est, quod cum sua natura maxime convenit (per Coroll. Prop. 31 hujus), hoc est (ut per se notum), homo. At homo ex legibus suæ naturæ absolute agit, quando ex ductu rationis vivit, (per Defin. 2 p. 3), & eatenus tantum cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per Prop. præced.); ergo homini nihil inter res singulares utilius datur, quam homo, &c. Q.E.D.

      Corollarium II

Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile quærit, tum maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum utile quærit, & se conservare conatur, eo magis virtute præditus est (per Prop. 20 hujus), sive quod idem est (per Defin. 8 hujus), eo majore potentia præditus est ad agendum ex suæ naturæ legibus, hoc est (per Prop. 3 p. 3), ad vivendum ex ductu rationis. At homines tum maxime natura conveniunt, cum ex ductu rationis vivunt (per Prop. præced.); ergo (per Coroll. præced.) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles, cum maxime unusquisque suum utile sibi quærit. Q.E.D.

      Scholium

Quæ modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot, tamque luculentis testimoniis testatur, ut omnibus fere in ore sit: hominem homini Deum esse. Fit tamen raro, ut homines ex ductu rationis vivant; sed cum iis ita comparatum est, ut plerumque invidi, atque invicem molesti sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt, ita ut plerisque illa definitio, quod homo sit animal sociale, valde arriserit; & revera res ita se habet, ut ex hominum communi societate multo plura commoda oriantur, quam damna. Rideant igitur, quantum velint, res humanas Satyrici, easque detestentur Theologi, & laudent, quantum possunt, Melancholici vitam incultam, & agrestem, hominesque contemnant, & admirentur bruta; experientur tamen homines mutuo auxilio ea, quibus indigent, multo facilius sibi parare, & non nisi junctis viribus pericula, quæ ubique imminent, vitare posse; ut jam taceam, quod multo præstabilius sit, & cognitione nostra magis dignum, hominum, quam brutorum facta contemplari. Sed de his alias prolixius.


      PROPOSITIO XXXVI

Summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, omnibus commune est, eoque omnes æque gaudere possunt.

      Demonstratio

Ex virtute agere est ex ductu rationis agere (per Prop. 24 hujus), & quicquid ex ratione conamur agere, est intelligere (per Prop. 26 hujus), atque adeo (per Prop. 28 hujus) summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, est Deum cognoscere, hoc est (per Prop. 47 p. 2 & ejusdem Schol.), bonum, quod omnibus hominibus commune est, & ab omnibus hominibus, quatenus ejusdem sunt naturæ, possideri æque potest. Q.E.D.

      Scholium

Si quis autem roget, quid si summum bonum eorum, qui virtutem sectantur, non esset omnibus commune? an non inde, ut supra (vide Prop. 34 hujus) sequeretur, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, hoc est (per Prop. 35 hujus), homines, quatenus natura conveniunt, essent invicem contrarii? Is hoc sibi responsum habeat, non ex accidenti, sed ex ipsa natura rationis oriri, ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum, quia ex ipsa humana essentia, quatenus ratione definitur, deducitur; & quia homo nec esse, nec concipi posset, si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono. Pertinet namque (per Prop. 47 p. 2) ad Mentis humanæ essentiam, adæquatam habere cognitionem æternæ, & infinitæ essentiæ Dei.


      PROPOSITIO XXXVII

Bonum, quod unusquisque, qui sectatur virtutem, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet, & eo magis, quo majorem Dei habuerit cognitionem.

      Demonstratio

Homines, quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 19 hujus) ex ductu rationis conabimur necessario efficere, ut homines ex ductu rationis vivant. At bonum, quod unusquisque, qui ex rationis dictamine vivit, hoc est (per Prop. 24 hujus), qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per Prop. 26 hujus); ergo bonum, quod unusquisque, qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde Cupiditas, quatenus ad Mentem refertur, est ipsa Mentis essentia (per Defin. 1 Affect.); Mentis autem essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. 2), quæ Dei cognitionem involvit (per Prop. 47 p. 2), & sine qua (per Prop. I5 p. 1) nec esse, nec concipi potest; adeoque quo Mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eo Cupiditas, qua is, qui virtutem sectatur, bonum, quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D.

      Aliter

Bonum, quod homo sibi appetit, & amat, constantius amabit, si viderit, alios idem amare (per Prop. 31 p. 3); atque adeo (per Coroll. ejusdem Prop.) conabitur, ut reliqui idem ament; & quia hoc bonum (per Prop. præced.) omnibus commune est, eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem rationem), ut omnes eodem gaudeant, & (per Prop. 37 p. 3) eo magis, quo hoc bono magis fruetur. Q.E.D.

      Scholium I

Qui ex solo affectu conatur, ut reliqui ament, quod ipse amat, & ut reliqui ex ipsius ingenio vivant, solo impetu agit, & ideo odiosus est, præcipue iis, quibus alia placent, quique propterea etiam student, & eodem impetu conantur, ut reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum, quod homines ex affectu appetunt, bonum sæpe tale est, ut unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit, ut qui amant, mente sibi non constent, & dum laudes rei, quam amant, narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur ratione ducere, non impetu, sed humaniter, & benigne agit, & sibi mente maxime constat. Porro quicquid cupimus, & agimus, cujus causa sumus, quatenus Dei habemus ideam, sive quatenus Deum cognoscimus, ad Religionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi, quæ eo ingeneratur, quod ex rationis ductu vivimus, Pietatem voco. Cupiditatem deinde, qua homo, qui ex ductu rationis vivit, tenetur, ut reliquos sibi amicitia jungat, Honestatem voco, & id honestum, quod homines, qui ex ductu rationis vivunt, laudant, & id contra turpe, quod conciliandæ amicitiæ repugnat. Præter hæc, civitatis etiam quænam sint fundamenta ostendi. Differentia deinde inter veram virtutem, & impotentiam facile ex supra dictis percipitur; nempe quod vera virtus nihil aliud sit, quam ex solo rationis ductu vivere; atque adeo impotentia in hoc solo consistit, quod homo a rebus, quæ extra ipsum sunt, duci se patiatur, & ab iis ad ea agendum determinetur, quæ rerum externarum communis constitutio, non autem ea, quæ ipsa ipsius natura, in se sola considerata, postulat. Atque hæc illa sunt, quæ in Scholio Propositionis 18 hujus Partis demonstrare promisi, ex quibus apparet legem illam de non mactandis brutis, magis vana superstitione, & muliebri misericordia, quam sana ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile quærendi, necessitudinem cum hominibus jungere, sed non cum brutis, aut rebus, quarum natura a natura humana est diversa; sed idem jus, quod illa in nos habent, nos in ea habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute, seu potentia uniuscujusque definitur, longe majus homines in bruta, quam hæc in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire; sed nego, quod propterea non liceat nostræ utilitati consulere, & iisdem ad libitum uti, eademque tractare, prout nobis magis convenit; quandoquidem nobiscum natura non conveniunt, & eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi (vide Schol. Prop. 57 p. 3). Superest, ut explicem, quid justum, quid injustum, quid peccatum, & quid denique meritum sit. Sed de his vide seq. Scholium.

      Scholium II

In Appendice Partis Primæ explicare promisi, quid laus, & vituperium, quid meritum, & peccatum, quid justum, & injustum sit. Laudem, & vituperium quod attinet, in Scholio Propositionis 29 Partis 3 explicui; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius pauca de statu hominis naturali, & civili dicenda sunt.
      Existit unusquisque summo naturæ jure, & consequenter summo naturæ jure unusquisque ea agit, quæ ex suæ naturæ necessitate sequuntur; atque adeo summo naturæ jure unusquisque judicat, quid bonum, quid malum sit, suæque utilitati ex suo ingenio consulit (vide Prop. 19 & 20 hujus), seseque vindicat (vide Coroll. 2 Prop. 40 p. 3), & id, quod amat, conservare, & id, quod odio habet, destruere conatur (vide Prop. 28 p. 3). Quod si homines ex ductu rationis viverent, potiretur unusquisque (per Coroll. 1 Prop. 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), qui potentiam, seu virtutem humanam longe superant (per Prop. 6 hujus), ideo sæpe diversi trahuntur (per Prop. 33 hujus), atque sibi invicem sunt contrarii (per Prop. 34 hujus), mutuo dum auxilio indigent (per Schol. Prop. 35 hujus). Ut igitur homines concorditer vivere, & sibi auxilio esse possint, necesse est, ut jure suo naturali cedant, & se invicem securos reddant, se nihil acturos, quod possit in alterius damnum cedere. Qua autem ratione hoc fieri possit, ut scilicet homines, qui affectibus necessario sunt obnoxii (per Coroll. Prop. 4 hujus), atque inconstantes, & varii (per Prop. 33 hujus), possint se invicem securos reddere, & fidem invicem habere, patet ex Propositione 7 hujus Partis & Propositione 39 Partis 3. Nempe quod nullus affectus coerceri potest, nisi affectu fortiore, & contrario affectui coercendo, & quod unusquisque ab inferendo damno abstinet timore majoris damni. Hac igitur lege Societas firmari poterit, si modo ipsa sibi vindicet jus, quod unusquisque habet, sese vindicandi, & de bono, & malo judicandi; quæque adeo potestatem habeat communem vivendi rationem præscribendi, legesque ferendi, easque non ratione, quæ affectus coercere nequit (per Schol. Prop. 17 hujus), sed minis firmandi. Hæc autem Societas, legibus, & potestate sese conservandi firmata, Civitas appellatur, &, qui ipsius jure defenduntur, Cives; ex quibus facile intelligimus, nihil in statu naturali dari, quod ex omnium consensu bonum, aut malum sit; quandoquidem unusquisque, qui in statu est naturali, suæ tantummodo utilitati consulit, & ex suo ingenio, & quatenus suæ utilitatis tantum habet rationem, quid bonum, quidve malum sit, decernit, & nemini, nisi sibi soli, obtemperare lege ulla tenetur; atque adeo in statu naturali peccatum concipi nequit. At quidem in statu Civili, ubi & communi consensu decernitur, quid bonum, quidve malum sit, & unusquisque Civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud, quam inobedientia, quæ propterea solo Civitatis jure punitur, & contra obedientia Civi meritum ducitur, quia eo ipso dignus judicatur, qui Civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi consensu alicujus rei est Dominus, nec in Natura aliquid datur, quod possit dici hujus hominis esse, & non illius; sed omnia omnium sunt; ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi, aut alicui id, quod ejus sit, eripiendi, hoc est, in statu naturali nihil fit, quod justum, aut injustum possit dici; at quidem in statu civili, ubi ex communi consensu decernitur, quid hujus, quidve illius sit. Ex quibus apparet, justum, & injustum, peccatum, & meritum notiones esse extrinsecas, non autem attributa, quæ Mentis naturam explicent. Sed de his satis.


      PROPOSITIO XXXVIII

Id, quod Corpus humanum ita disponit, ut pluribus modis possit affici, vel quod idem aptum reddit ad Corpora externa pluribus modis afficiendum, homini est utile; & eo utilius, quo Corpus ab eo aptius redditur, ut pluribus modis afficiatur, aliaque corpora afficiat, & contra id noxium est, quod Corpus ad hæc minus aptum reddit.

      Demonstratio

Quo Corpus ad hæc aptius redditur, eo Mens aptior ad percipiendum redditur (per Prop. 14 p. 2); adeoque id, quod Corpus hac ratione disponit, aptumque ad hæc reddit, est necessario bonum, seu utile (per Prop. 26 & 27 hujus), & eo utilius, quo Corpus ad hæc aptius potest reddere, & contra (per eandem Prop. 14 p. 2 inversam, & Prop. 26 & 27 hujus) noxium, si corpus ad hæc minus aptum reddat. Q.E.D.


      PROPOSITIO XXXIX

Quæ efficiunt, ut motus, & quietis ratio, quam Corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt; & ea contra mala, quæ efficiunt, ut Corporis humani partes aliam ad invicem motus, & quietis habeant rationem.

      Demonstratio

Corpus humanum indiget, ut conservetur, plurimis aliis corporibus (per Post. 4 p. 2). At id, quod formam humani Corporis constituit, in hoc consistit, quod ejus Partes motus suos certa quadam ratione sibi invicem communicent (per Defin. ante Lem. 4, quam vide post Prop. 13 p. 2). Ergo quæ efficiunt, ut motus, & quietis ratio, quam Corporis humani Partes ad invicem habent, conservetur, eadem humani Corporis formam conservant, & consequenter efficiunt (per Post. 3 & 6 p. 2), ut Corpus humanum multis modis affici, & ut idem corpora externa multis modis afficere possit; adeoque (per Prop. præced.) bona sunt. Deinde, quæ efficiunt, ut Corporis humani partes aliam motus, & quietis rationem obtineant, eadem (per eandem Defin. p. 2) efficiunt, ut Corpus humanum aliam formam induat, hoc est (ut per se notum, & in fine præfationis, hujus partis monuimus), ut Corpus humanum destruatur, & consequenter ut omnino ineptum reddatur, ne possit pluribus modis affici, ac proinde (per Prop. præced.) mala sunt. Q.E.D.

      Scholium

Quantum hæc Menti obesse, vel prodesse possunt, in Quinta Parte explicabitur. Sed hic notandum, quod Corpus tum mortem obire intelligam, quando ejus partes ita disponuntur, ut aliam motus, & quietis rationem ad invicem obtineant. Nam negare non audeo Corpus humanum, retenta sanguinis circulatione, & aliis, propter quæ Corpus vivere existimatur, posse nihilominus in aliam naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit, ut statuam Corpus non mori, nisi mutetur in cadaver; quin ipsa experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando, ut homo tales patiatur mutationes, ut non facile eundem illum esse dixerim, ut de quodam Hispano Poeta narrare audivi, qui morbo correptus fuerat, & quamvis ex eo convaluerit, mansit tamen præteritæ suæ vitæ tam oblitus, ut Fabulas, & Tragoedias, quas fecerat, suas non crediderit esse, & sane pro infante adulto haberi potuisset, si vernaculæ etiam linguæ fuisset oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus? Quorum naturam homo provectæ ætatis a sua tam diversam esse credit, ut persuaderi non posset, se unquam infantem fuisse, nisi ex aliis de se conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas quæstiones, malo hæc in medio relinquere.


      PROPOSITIO XL

Quæ ad hominum communem Societatem conducunt, sive quæ efficiunt, ut homines concorditer vivant, utilia sunt; & illa contra mala, quæ discordiam in Civitatem inducunt.

      Demonstratio

Nam quæ efficiunt, ut homines concorditer vivant, simul efficiunt, ut ex ductu rationis vivant (per Prop. 35 hujus), atque adeo (per Prop. 26 & 27 hujus) bona sunt, & (per eandem rationem) illa contra mala sunt, quæ discordias concitant. Q.E.D.


      PROPOSITIO XLI

Lætitia directe mala non est, sed bona; Tristitia autem contra directe est mala.

      Demonstratio

Lætitia (per Prop. 11 p. 3 cum ejusdem Schol.) est affectus, quo corporis agendi potentia augetur, vel juvatur; Tristitia autem contra est affectus, quo corporis agendi potentia minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus) Lætitia directe bona est, &c. Q.E.D.


      PROPOSITIO XLII

Hilaritas excessum habere nequit, sed semper bona est, & contra Melancholia semper mala.

      Demonstratio

Hilaritas (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3) est Lætitia, quæ, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis omnes partes pariter sint affectæ, hoc est (per Prop. 11 p. 3), quod Corporis agendi potentia augetur, vel juvatur, ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus, & quietis rationem obtineant; atque adeo (per Prop. 39 hujus) Hilaritas semper est bona, nec excessum habere potest. At Melancholia (cujus etiam Defin. vide in eodem Schol. Prop. 11 p. 3) est Tristitia, quæ, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod Corporis agendi potentia absolute minuitur, vel coercetur; adeoque (per Prop. 38 hujus) semper est mala. Q.E.D.


      PROPOSITIO XLIII

Titillatio excessum habere potest, & mala esse; Dolor autem eatenus potest esse bonus, quatenus Titillatio, seu Lætitia est mala.

      Demonstratio

Titillatio est Lætitia, quæ, quatenus ad Corpus refertur, in hoc consistit, quod una, vel aliquot ejus partes præ reliquis afficiuntur (vide ejus Defin. in Schol. Prop. 11 p. 3), cujus affectus potentia tanta esse potest, ut reliquas Corporis actiones superet (per Prop. 6 hujus), eique pertinaciter adhæreat, atque adeo impediat, quominus Corpus aptum sit, ut plurimis aliis modis afficiatur, adeoque (per Prop. 38 hujus) mala esse potest. Deinde Dolor, qui contra Tristitia est, in se solo consideratus, non potest esse bonus (per Prop. 41 hujus). Verum quia ejus vis, & incrementum definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata (per Prop. 5 hujus), possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere gradus, & modos (per Prop. 3 hujus); atque adeo eundem talem concipere, qui Titillationem possit coercere, ut excessum non habeat, & eatenus (per primam partem Prop. hujus) efficere, ne corpus minus aptum reddatur, ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D.


      PROPOSITIO XLIV

Amor, & Cupiditas excessum habere possunt.

      Demonstratio

Amor est Lætitia (per Defin. 6 Affect.), concomitante idea causæ externæ: Titillatio igitur (per Schol. Prop. 11 p. 3), concomitante idea causæ externæ Amor est; atque adeo Amor (per Prop. præced.) excessum habere potest. Deinde Cupiditas eo est major, quo affectus, ex quo oritur, major est (per Prop. 37 p. 3). Quare ut affectus (per Prop. 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest, sic etiam Cupiditas, quæ ex eodem affectu oritur, reliquas Cupiditates superare, ac proinde eundem excessum habere poterit, quem in præcedenti Propositione Titillationem habere ostendimus. Q.E.D.

      Scholium

Hilaritas, quam bonam esse dixi, concipitur facilius, quam observatur. Nam affectus, quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam Corporis partem, quæ præ reliquis afficitur, ac proinde affectus ut plurimum excessum habent, & Mentem in sola unius objecti contemplatione ita detinent, ut de aliis cogitare nequeat; & quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint, atque adeo rari reperiantur, qui semper uno, eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen, quibus unus, idemque affectus pertinaciter adhæreat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita affici, ut quamvis præsens non sit, ipsum tamen coram habere credant, quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus, vel insanire; nec minus insanire creduntur, qui Amore ardent, quique noctes, atque dies solam amasiam, vel meretricem somniant, quia risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re, quam de lucro, vel de nummis cogitet, & ambitiosus de gloria, &c. hi non creduntur delirare, quia molesti solent esse, & Odio digni æstimantur. Sed revera Avaritia, Ambitio, Libido, &c. delirii species sunt, quamvis inter morbos non numerentur.


      PROPOSITIO XLV

Odium nunquam potest esse bonum.

      Demonstratio

Hominem, quem odimus, destruere conamur (per Prop. 39 p. 3), hoc est (per Prop. 37 hujus), aliquid conamur, quod malum est. Ergo &c. Q.E.D.

      Scholium

Nota, me hic, & in seqq. per Odium illud tantum intelligere, quod est erga homines.

      Corollarium I

Invidia, Irrisio, Contemptus, Ira, Vindicta, & reliqui affectus, qui ad Odium referuntur, vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod etiam ex Prop. 39 p. 3 & Prop. 37 hujus patet.

      Corollarium II

Quicquid ex eo, quod odio affecti sumus, appetimus, turpe, & in Civitate injustum est. Quod etiam patet ex Prop. 39 p. 3 & ex Defin. turpis, & injusti, quas vide in Schol. Prop. 37 hujus.

      Scholium

Inter Irrisionem (quam in Coroll. 1 malam esse dixi), & risum magnam agnosco differentiam. Nam risus, ut & jocus mera est Lætitia; adeoque, modo excessum non habeat, per se bonus est (per Prop. 41 hujus). Nihil profecto nisi torva, & tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis decet famem, & sitim extinguere, quam melancholiam expellere? Mea hæc est ratio, & sic animum induxi meum. Nullum numen, nec alius, nisi invidus, mea impotentia, & incommodo delectatur, nec nobis lacrimas, singultus, metum, & alia hujusmodi, quæ animi impotentis sunt signa, virtuti ducit; sed contra, quo majori Lætitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus, hoc est, eo nos magis de natura divina participare necesse est. Rebus itaque uti, & iis, quantum fieri potest, delectari (non quidem ad nauseam usque, nam hoc delectari non est) viri est sapientis. Viri, inquam, sapientis est, moderato, & suavi cibo, & potu se reficere, & recreare, ut & odoribus, plantarum virentium amænitate, ornatu, musica, ludis exercitatoriis, theatris, & aliis hujusmodi, quibus unusquisque absque ullo alterius damno uti potest. Corpus namque humanum ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur, quæ continuo novo alimento indigent, & vario, ut totum Corpus ad omnia, quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sit, & consequenter ut Mens etiam æque apta sit ad plura simul intelligendum. Hoc itaque vivendi institutum & cum nostris principiis, & cum communi praxi optime convenit; quare, si quæ alia, hæc vivendi ratio optima est, & omnibus modis commendanda, nec opus est, de his clarius, neque prolixius agere.


      PROPOSITIO XLVI

Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conatur alterius in ipsum Odium, Iram, Contemptum, &c. Amore contra, sive Generositate compensare.

      Demonstratio

Omnes Odii affectus mali sunt (per Coroll. 1 Prop. præced.); adeoque, qui ex ductu rationis vivit, quantum potest, conabitur efficere, ne Odii affectibus conflictetur (per Prop. 19 hujus), & consequenter (per Prop. 37 hujus) conabitur, ne etiam alius eosdem patiatur affectus. At Odium Odio reciproco augetur, & Amore contra extingui potest (per Prop. 43 p. 3), ita ut Odium in Amorem transeat (per Prop. 44 p. 3). Ergo qui ex ductu rationis vivit, alterius Odium &c. Amore contra compensare conabitur, hoc est, Generositate (cujus Defin. vide in Schol. Prop. 59 p. 3). Q.E.D.

      Scholium

Qui injurias reciproco Odio vindicare vult, misere profecto vivit. At qui contra studet Odium Amore expugnare, ille sane lætus, & secure pugnat; æque facile pluribus hominibus, ac uni resistit, & fortunæ auxilio quam minime indiget. Quos vero vincit, ii læti cedunt, non quidem ex defectu, sed ex incremento virium; quæ omnia adeo clare ex solis Amoris, & intellectus definitionibus sequuntur, ut opus non sit eadem sigillatim demonstrare.


      PROPOSITIO XLVII

Spei, & Metus affectus non possunt esse per se boni.

      Demonstratio

Spei, & Metus affectus sine Tristitia non dantur. Nam Metus est (per Defin. 13 Affect.) Tristitia; & Spes (vide Explicat. Defin. 12 & 13 Affect.) non datur sine Metu, ac proinde (per Prop. 41 hujus) hi affectus non possunt esse per se boni, sed tantum quatenus Lætitiæ excessum coercere possunt (per Prop. 43 hujus). Q.E.D.

      Scholium

Huc accedit, quod hi affectus cognitionis defectum, & Mentis impotentiam indicant; & hac de causa etiam Securitas, Desperatio, Gaudium, & Conscientiæ morsus animi impotentis sunt signa. Nam, quamvis Securitas, & Gaudium affectus sint Lætitiæ, Tristitiam tamen eosdem præcessisse supponunt, nempe Spem, & Metum. Quo itaque magis ex ductu rationis vivere conamur, eo magis Spe minus pendere, & Metu nosmet liberare, & fortunæ, quantum possumus, imperare conamur, nostrasque actiones certo rationis consilio dirigere.


      PROPOSITIO XLVIII

Affectus Existimationis, & Despectus semper mali sunt.

      Demonstratio

Hi enim affectus (per Defin. 21 & 22 Affect.) rationi repugnant; adeoque (per Prop. 26 & 27 hujus) mali sunt. Q.E.D.


      PROPOSITIO XLIX

Existimatio facile hominem, qui existimatur, superbum reddit.

      Demonstratio

Si videmus, aliquem de nobis plus justo præ amore sentire, facile gloriabimur (per Schol. Prop. 41 p. 3), sive Lætitia afficiemur (per Defin. 30 Affect.); & id boni, quod de nobis prædicari audimus, facile credemus (per Prop. 25 p. 3); atque adeo de nobis præ amore nostri plus justo sentiemus, hoc est (per Defin. 28 Affect.), facile superbiemus. Q.E.D.


      PROPOSITIO L

Commiseratio in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se mala, & inutilis est.

      Demonstratio

Commiseratio enim (per Defin. 18 Affect.) Tristitia est; ac proinde (per Prop. 41 hujus) per se mala; bonum autem, quod ex ea sequitur, quod scilicet hominem, cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per Coroll. 3 Prop. 27 p. 3), ex solo rationis dictamine facere cupimus (per Prop. 37 hujus), nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid, quod certo scimus bonum esse, agere possumus (per Prop. 27 hujus); atque adeo commiseratio in homine, qui ex ductu rationis vivit, per se mala est, & inutilis. Q.E.D.

      Corollarium

Hinc sequitur, quod homo, qui ex dictamine rationis vivit, conatur, quantum potest, efficere, ne commiseratione tangatur.

      Scholium

Qui recte novit omnia ex naturæ divinæ necessitate sequi, & secundum æternas naturæ leges, & regulas fieri, is sane nihil reperiet, quod Odio, Risu, aut Contemptu dignum sit, nec cujusquam miserebitur; sed, quantum humana fert virtus, conabitur bene agere, ut ajunt, & lætari. Huc accedit, quod is, qui Commiserationis affectu facile tangitur, & alterius miseria, vel lacrimis movetur, sæpe aliquid agit, cujus postea ipsum poenitet; tam quia ex affectu nihil agimus, quod certo scimus bonum esse, quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse loquor de homine, qui ex ductu rationis vivit. Nam, qui nec ratione, nec commiseratione movetur, ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur. Nam (per Prop. 27 p. 3) homini dissimilis esse videtur.


      PROPOSITIO LI

Favor rationi non repugnat; sed cum eadem convenire, & ab eadem oriri potest.

      Demonstratio

Est enim Favor Amor erga illum, qui alteri benefecit (per Defin. 19 Affect.), atque adeo ad Mentem referri potest, quatenus hæc agere dicitur (per Prop. 59 p. 3), hoc est (per Prop. 3 p. 3), quatenus intelligit, ac proinde cum ratione convenit, &c. Q.E.D.

      Aliter

Qui ex ductu rationis vivit, bonum, quod sibi appetit, alteri etiam cupit (per Prop. 37 hujus); quare ex eo, quod ipse aliquem videt alteri benefacere, ipsius benefaciendi conatus juvatur, hoc est (per Schol. Prop. 11 p. 3), lætabitur; idque (ex Hypothesi) concomitante idea illius, qui alteri benefecit, ac proinde (per Defin. 19 Affect.) ei favet. Q.E.D.

      Scholium

Indignatio, prout ipsa a nobis definitur (vide Defin. 20 Affect.), est necessario mala (per Prop. 45 hujus); sed notandum, quod quando summa potestas desiderio, quo tenetur, tutandæ pacis civem punit; qui alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico, quia non Odio percita ad perdendum civem, sed pietate mota eundem punit.


      PROPOSITIO LII

Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest, & ea sola acquiescentia, quæ ex ratione oritur, summa est, quæ potest dari.

      Demonstratio

Acquiescentia in se ipso est Lætitia orta ex eo, quod homo se ipsum, suamque agendi potentiam contemplatur (per Defin. 25 Affect.). At vera hominis agendi potentia, seu virtus est ipsa ratio (per Prop. 3 p. 3), quam homo clare, & distincte contemplatur (per Prop. 40 & 43 p. 2). Ergo acquiescentia in se ipso ex ratione oritur. Deinde nihil homo, dum se ipsum contemplatur, clare & distincte, sive adæquate percipit, nisi ea, quæ ex ipsius agendi potentia sequuntur (per Defin. 2 p. 3), hoc est (per Prop. 3 p. 3), quæ ex ipsius intelligendi potentia sequuntur; adeoque ex sola hac contemplatione summa, quæ dari potest, acquiescentia oritur. Q.E.D.

      Scholium

Est revera Acquiescentia in se ipso summum, quod sperare possumus. Nam (ut Prop. 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causa conservare conatur, & quia hæc Acquiescentia magis magisque fovetur, & corroboratur laudibus (per Coroll. Prop. 53 p. 3), & contra (per Coroll. Prop. 55 p. 3) vituperio magis magisque turbatur; ideo gloria maxime ducimur, & vitam cum probro vix ferre possumus.


      PROPOSITIO LIII

Humilitas virtus non est, sive ex ratione non oritur.

      Demonstratio

Humilitas est Tristitia, quæ ex eo oritur, quod homo suam impotentiam contemplatur (per Defin. 26 Affect.). Quatenus autem homo se ipsum vera ratione cognoscit, eatenus suam essentiam intelligere supponitur, hoc est (per Prop. 7 p. 3), suam potentiam. Quare si homo, dum se ipsum contemplatur, aliquam suam impotentiam percipit, id non ex eo est, quod se intelligit, sed (ut Prop. 55 p. 3 ostendimus) ex eo, quod ipsius agendi potentia coercetur. Quod si supponamus, hominem suam impotentiam concipere ex eo, quod aliquid se potentius intelligit, cujus cognitione suam agendi potentiam determinat, tum nihil aliud concipimus, quam quod homo se ipsum distincte intelligit, sive (per Prop. 26 hujus) quod ipsius agendi potentia juvatur. Quare Humilitas, seu Tristitia, quæ ex eo oritur, quod homo suam impotentiam contemplatur, non ex vera contemplatione, seu ratione oritur, nec virtus, sed passio est. Q.E.D.


      PROPOSITIO LIV

Poenitentia virtus non est, sive ex ratione non oritur; sed is, quem facti poenitet, bis miser, seu impotens est.

      Demonstratio

Hujus prima pars demonstratur, ut præced. Propositio. Secunda autem ex sola hujus affectus Definitione (vide Defin. 27 Affect.) patet. Nam primo prava Cupiditate, dein Tristitia vinci se patitur.

      Scholium

Quia homines raro ex dictamine rationis vivunt, ideo hi duo affectus, nempe Humilitas, & Poenitentia, & præter hos Spes, & Metus plus utilitatis, quam damni afferunt; atque adeo, quandoquidem peccandum est, in istam partem potius peccandum. Nam, si homines animo impotentes æque omnes superbirent, nullius rei ipsos puderet, nec ipsi quicquam metuerent, qui vinculis conjungi, constringique possent? terret vulgus, nisi metuat; quare non mirum, quod Prophetæ, qui non paucorum, sed communi utilitati consuluerunt, tantopere Humilitatem, Poenitentiam, & Reverentiam commendaverint. Et revera, qui hisce affectibus sunt obnoxii, multo facilius, quam alii, duci possunt, ut tandem ex ductu rationis vivant, hoc est, ut liberi sint, & beatorum vita fruantur.


      PROPOSITIO LV

Maxima Superbia, vel Abjectio est maxima sui ignorantia.

      Demonstratio

Patet ex Defin. 28 & 29 Affect.


      PROPOSITIO LVI

Maxima Superbia, vel Abjectio maximam animi impotentiam indicat.

      Demonstratio

Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per Coroll. Prop. 22 hujus), idque ex ductu rationis (per Prop. 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum, & consequenter omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est, quam ex ductu rationis agere (per Prop. 24 hujus), & qui ex ductu rationis agit, scire necessario debet se ex ductu rationis agere (per Prop. 43 p. 2); qui itaque se ipsum, & consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit, hoc est (ut ex Defin. 8 hujus patet), maxime animo est impotens; atque adeo (per Prop. præced.) maxima superbia, vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q.E.D.

      Corollarium

Hinc clarissime sequitur, superbos, & abjectos maxime affectibus esse obnoxios.

      Scholium

Abjectio tamen facilius corrigi potest, quam superbia, quandoquidem hæc Lætitiæ, illa autem Tristitiæ est affectus; atque adeo (per Prop.18 hujus) hæc illa fortior est.


      PROPOSITIO LVII

Superbus parasitorum, seu adulatorum præsentiam amat, generosorum autem odit.

      Demonstratio

Superbia est Lætitia orta ex eo, quod homo de se plus justo sentit (per Defin. 28 & 6 Affect.), quam opinionem homo superbus, quantum potest, fovere conabitur (vide Schol. Prop. 13 p. 3); adeoque superbi, parasitorum, vel adulatorum (horum Definitiones omisi, quia nimis noti sunt) præsentiam amabunt, & generosorum, qui de ipsis, ut par est, sentiunt, fugient. Q.E.D.

      Scholium

Nimis longum foret, hic omnia Superbiæ mala enumerare, quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi; sed nullis minus, quam affectibus Amoris, & Misericordiæ. Sed hic minime tacendum est, quod ille etiam superbus vocetur, qui de reliquis minus justo sentit, atque adeo hoc sensu Superbia definienda est, quod sit Lætitia orta ex falsa opinione, quod homo se supra reliquos esse putat. Et Abjectio huic Superbiæ contraria definienda esset Tristitia orta ex falsa opinione, quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus, superbum necessario esse invidum (vide Schol. Prop. 55 p. 3), & eos maxime odio habere, qui maxime ob virtutes laudantur, nec facile eorum Odium Amore, aut beneficio vinci (vide Schol. Prop. 41 p. 3), & eorum tantummodo præsentia delectari, qui animo ejus impotenti morem gerunt, & ex stulto insanum faciunt.
      Abjectio, quamvis Superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Nam, quandoquidem ejus Tristitia ex eo oritur, quod suam impotentiam ex aliorum potentia, seu virtute judicat, levabitur ergo ejus Tristitia, hoc est, lætabitur, si ejus imaginatio in alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum: solamen miseris socios habuisse malorum, & contra eo magis contristabitur, quo se magis infra reliquos esse crediderit; unde fit, ut nulli magis ad Invidiam sint proni, quam abjecti; & ut isti maxime hominum facta observare conentur ad carpendum magis, quam ad eadem corrigendum, & ut tandem solam Abjectionem laudent, eaque glorientur; sed ita, ut tamen abjecti videantur. Atque hæc ex hoc affectu tam necessario sequuntur, quam ex natura trianguli, quod ejus tres anguli æquales sint duobus rectis; & jam dixi me hos, & similes affectus malos vocare, quatenus ad solam humanam utilitatem attendo. Sed naturæ leges communem naturæ ordinem, cujus homo pars est, respiciunt; quod hic in transitu monere volui, ne quis putaret me hic hominum vitia, & absurda facta narrare, non autem rerum naturam, & proprietates demonstrare voluisse. Nam, ut in Præfatione Partis Tertiæ dixi, humanos affectus, eorumque proprietates perinde considero, ac reliqua naturalia. Et sane humani affectus, si non humanam, naturæ saltem potentiam, & artificium non minus indicant, quam multa alia, quæ admiramur, quorumque contemplatione delectamur. Sed pergo de affectibus ea notare, quæ hominibus utilitatem adferunt, vel quæ iisdem damnum inferunt.


      PROPOSITIO LVIII

Gloria rationi non repugnat, sed ab ea oriri potest.

      Demonstratio

Patet ex Defin. 30 Affect. & ex definitione Honesti, quam vide in Schol. 1 Prop. 37 hujus.

      Scholium

Vana, quæ dicitur, gloria est acquiescentia in se ipso, quæ sola vulgi opinione fovetur, eaque cessante, cessat ipsa acquiescentia, hoc est (per Schol. Prop. 52 hujus), summum bonum, quod unusquisque amat; unde fit, ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, faciat, experiatur, ut famam conservet. Est namque vulgus varius, & inconstans, atque adeo, nisi conservetur fama, cito abolescit; imo quia omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit, ex quo, quandoquidem de summo, quod æstimatur, bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi, & qui tandem victor evadit, gloriatur magis, quod alteri obfuit, quam quod sibi profuit. Est igitur hæc gloria, seu acquiescentia revera vana, quia nulla est.
      Quæ de Pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis, quæ de Misericordia, & Poenitentia diximus. Hoc tantum addo, quod ut Commiseratio, sic etiam Pudor, quamvis non sit virtus, bonus tamen est, quatenus indicat, homini, qui Pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi, sicut dolor, qui eatenus bonus dicitur, quatenus indicat, partem læsam nondum esse putrefactam; quare, quamvis homo, quem facti alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti, qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem.
      Atque hæc sunt, quæ de affectibus Lætitiæ, & Tristitiæ notare susceperam. Ad cupiditates quod attinet, hæ sane bonæ, aut malæ sunt, quatenus ex bonis, aut malis affectibus oriuntur. Sed omnes revera, quatenus ex affectibus, qui passiones sunt, in nobis ingenerantur, cæcæ sunt (ut facile colligitur ex iis, quæ in Schol. Prop. 44 hujus diximus), nec ullius usus essent, si homines facile duci possent, ut ex solo rationis dictamine viverent, ut jam paucis ostendam.


      PROPOSITIO LIX

Ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo a ratione determinari.

      Demonstratio

Ex ratione agere nihil aliud est (per Prop. 3 & Defin. 2 p. 3), quam ea agere, quæ ex necessitate nostræ naturæ, in se sola consideratæ, sequuntur. At Tristitia eatenus mala est, quatenus hanc agendi potentiam minuit, vel coercet (per Prop. 41 hujus); ergo ex hoc affectu ad nullam actionem possumus determinari, quam non possemus agere, si ratione duceremur. Præterea Lætitia eatenus mala est, quatenus impedit, quominus homo ad agendum sit aptus (per Prop. 41 & 43 hujus), atque adeo eatenus etiam ad nullam actionem determinari possumus, quam non possemus agere, si ratione duceremur. Denique quatenus Lætitia bona est, eatenus cum ratione convenit (consistit enim in eo, quod hominis agendi potentia augetur, vel juvatur), nec passio est, nisi quatenus hominis agendi potentia non eo usque augetur, ut se, suasque actiones adæquate concipiat (per Prop. 3 p. 3 cum ejus Schol.). Quare si homo Lætitia affectus ad tantam perfectionem duceretur, ut se, suasque actiones adæquate conciperet, ad easdem actiones, ad quas jam ex affectibus, qui passiones sunt, determinatur, aptus, imo aptior esset. At omnes affectus ad Lætitiam, Tristitiam, vel Cupiditatem referuntur (vide Explicat. Defin. 4 Affect.), & Cupiditas (per Defin. 1 Affect.) nihil aliud est, quam ipse agendi conatus; ergo ad omnes actiones, ad quas ex affectu, qui passio est, determinamur, possumus absque eo sola ratione duci. Q.E.D.

      Aliter

Actio quæcunque eatenus dicitur mala, quatenus ex eo oritur, quod Odio, aut aliquo malo affectu affecti sumus (vide Coroll. 1 Prop. 45 hujus). At nulla actio, in se sola considerata, bona, aut mala est (ut in Præfatione hujus ostendimus): sed una, eademque actio jam bona, jam mala est; ergo ad eandem actionem, quæ jam mala est, sive quæ ex aliquo malo affectu oritur, ratione duci possumus (per Prop. 19 hujus). Q.E.D.

      Scholium

Explicantur hæc clarius exemplo. Nempe verberandi actio, quatenus physice consideratur, & ad hoc tantum attendimus, quod homo brachium tollit, manum claudit, totumque brachium vi deorsum movet, virtus est, quæ ex Corporis humani fabrica concipitur. Si itaque homo, Ira, vel Odio commotus, determinatur ad claudendam manum, vel brachium movendum, id, ut in Parte Secunda ostendimus, fit, quia una, eademque actio potest jungi quibuscunque rerum imaginibus; atque adeo tam ex iis imaginibus rerum, quas confuse, quam quas clare, & distincte concipimus, ad unam, eandemque actionem determinari possumus. Apparet itaque, quod omnis Cupiditas, quæ ex affectu, qui passio est, oritur, nullius esset usus, si homines ratione duci possent. Videamus jam, cur Cupiditas, quæ ex affectu, qui passio est, oritur, cæca a nobis appellatur.


      PROPOSITIO LX

Cupiditas, quæ oritur ex Lætitia, vel Tristitia, quæ ad unam, vel ad aliquot, non autem ad omnes Corporis partes refertur, rationem utilitatis totius hominis non habet.

      Demonstratio

Ponatur ex. gr. Corporis pars A vi alicujus causæ externæ ita corroborari, ut reliquis prævaleat (per Prop. 6 hujus), hæc pars vires suas amittere propterea non conabitur, ut reliquæ Corporis partes suo fungantur officio. Deberet enim vim, seu potentiam habere vires suas amittendi, quod (per Prop. 6 p. 3) est absurdum. Conabitur itaque illa pars, & consequenter (per Prop. 7 & 12 p. 3) Mens etiam illum statum conservare; adeoque Cupiditas, quæ ex tali affectu Lætitiæ oritur, rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pars A coerceri, ut reliquæ prævaleant, eodem modo demonstratur, quod nec Cupiditas, quæ ex Tristitia oritur, rationem totius habeat. Q.E.D.

      Scholium

Cum itaque Lætitia plerumque (per Schol. Prop. 44 hujus) ad unam Corporis partem referatur, cupimus ergo plerumque nostrum esse conservare, nulla habita ratione integræ nostræ valetudinis: ad quod accedit, quod Cupiditates, quibus maxime tenemur (per Coroll. Prop. 9 hujus), temporis tantum præsentis, non autem futuri habent rationem.


      PROPOSITIO LXI

Cupiditas, quæ ex ratione oritur, excessum habere nequit.

      Demonstratio

Cupiditas (per Defin. 1 Affect.), absolute considerata, est ipsa hominis essentia, quatenus quocumque modo determinata concipitur ad aliquid agendum; adeoque Cupiditas, quæ ex ratione oritur, hoc est (per Prop. 3 p. 3), quæ in nobis ingeneratur, quatenus agimus, est ipsa hominis essentia, seu natura, quatenus determinata concipitur ad agendum ea, quæ per solam hominis essentiam adæquate concipiuntur (per Defin. 2 p. 3): si itaque hæc Cupiditas excessum habere posset, posset ergo humana natura, in se sola considerata, se ipsam excedere, sive plus posset, quam potest, quod manifesta est contradictio; ac proinde hæc Cupiditas excessum habere nequit: Q.E.D.


      PROPOSITIO LXII

Quatenus Mens ex rationis dictamine res concipit, æque afficitur, sive idea sit rei futuræ, vel præteritæ, sive præsentis.

      Demonstratio

Quicquid Mens ducente ratione concipit, id omne sub eadem æternitatis, seu necessitatis specie concipit (per Coroll. 2 Prop. 44 p. 2), eademque certitudine afficitur (per Prop. 43 p. 2 & ejus Schol.). Quare, sive idea sit rei futuræ, vel præteritæ, sive præsentis, Mens eadem necessitate rem concipit, eademque certitudine afficitur, &, sive idea sit rei futuræ, vel præteritæ, sive præsentis, erit nihilominus æque vera (per Prop. 41 p. 2), hoc est (per Defin. 4 p. 2), habebit nihilominus semper easdem ideæ adæquatæ proprietates; atque adeo quatenus Mens ex rationis dictamine res concipit, eodem modo afficitur, sive idea sit rei futuræ, vel præteritæ, sive præsentis. Q.E.D.

      Scholium

Si nos de rerum duratione adæquatam cognitionem habere, earumque existendi tempora ratione determinare possemus, eodem affectu res futuras, ac præsentes contemplaremur, & bonum, quod Mens ut futurum conciperet, perinde, ac præsens, appeteret, & consequenter bonum præsens minus pro majori bono futuro necessario negligeret, & quod in præsenti bonum esset, sed causa futuri alicujus mali, minime appeteret, ut mox demonstrabimus. Sed nos de duratione rerum (per Prop. 31 p. 2) non nisi admodum inadæquatam cognitionem habere possumus, & rerum existendi tempora (per Schol. Prop. 44 p. 2) sola imaginatione determinamus, quæ non æque afficitur imagine rei præsentis, ac futuræ; unde fit, ut vera boni, & mali cognitio, quam habemus, non nisi abstracta, sive universalis sit, & judicium, quod de rerum ordine, & causarum nexu facimus, ut determinare possimus, quid nobis in præsenti bonum, aut malum sit, sit potius imaginarium, quam reale; atque adeo mirum non est, si Cupiditas, quæ ex boni, & mali cognitione, quatenus hæc futurum prospicit, oritur, facilius rerum Cupiditate, quæ in præsentia suaves sunt, coerceri potest, de quo vide Propositionem 16 hujus Partis.


      PROPOSITIO LXIII

Qui Metu ducitur, & bonum, ut malum vitet, agit, is ratione non ducitur.

      Demonstratio

Omnes affectus, qui ad Mentem, quatenus agit, hoc est (per Prop. 3 p. 3), qui ad rationem referuntur, nulli alii sunt, quam affectus Lætitiæ, & Cupiditatis (per Prop. 59 p. 3); atque adeo (per Defin. 13 Affect.) qui Metu ducitur, & bonum timore mali agit, is ratione non ducitur. Q.E.D.

      Scholium

Superstitiosi, qui vitia exprobrare magis, quam virtutes docere norunt, & qui homines non ratione ducere, sed Metu ita continere student, ut malum potius fugiant, quam virtutes ament, nil aliud intendunt, quam ut reliqui æque, ac ipsi, fiant miseri, & ideo non mirum, si plerumque molesti, & odiosi sint hominibus.

      Corollarium

Cupiditate, quæ ex ratione oritur, bonum directe sequimur, & malum indirecte fugimus.

      Demonstratio

Nam Cupiditas, quæ ex ratione oritur, ex solo Lætitiæ affectu, quæ passio non est, oriri potest (per Prop. 59 p. 3), hoc est, ex Lætitia, quæ excessum habere nequit (per Prop. 61 hujus); non autem ex Tristitia, ac proinde hæc Cupiditas (per Prop. 8 hujus) ex cognitione boni, non autem mali oritur; atque adeo ex ductu rationis bonum directe appetimus, & eatenus tantum malum fugimus. Q.E.D.

      Scholium

Explicatur hoc Corollarium exemplo ægri, & sani. Comedit æger id, quod aversatur, timore mortis; sanus autem cibo gaudet, & vita sic melius fruitur, quam si mortem timeret, eamque directe vitare cuperet. Sic judex, qui non Odio, aut Ira, &c., sed solo Amore salutis publicæ reum mortis damnat, sola ratione ducitur.


      PROPOSITIO LXIV

Cognitio mali cognitio est inadæquata.

      Demonstratio

Cognitio mali (per Prop. 8 hujus) est ipsa Tristitia, quatenus ejusdem sumus conscii. Tristitia autem est transitio ad minorem perfectionem (per Defin. 3 Affect.), quæ propterea per ipsam hominis essentiam intelligi nequit (per Prop. 6 & 7 p. 3); ac proinde (per Defin. 2 p. 3) passio est, quæ (per Prop. 3 p. 3) ab ideis inadæquatis pendet, & consequenter (per Prop. 29 p. 2) ejus cognitio, nempe mali cognitio, est inadæquata. Q.E.D.

      Corollarium

Hinc sequitur, quod si Mens humana non, nisi adæquatas, haberet ideas, nullam mali formaret notionem.


      PROPOSITIO LXV

De duobus bonis majus, & de duobus malis minus ex rationis ductu sequemur.

      Demonstratio

Bonum, quod impedit, quominus majore bono fruamur, est revera malum; malum enim, & bonum (ut in Præfat. hujus ostendimus) de rebus dicitur, quatenus easdem ad invicem comparamus, & (per eandem rationem) malum minus revera bonum est, quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) ex rationis ductu bonum tantum majus, & malum minus appetemus, seu sequemur. Q.E.D.

      Corollarium

Malum minus pro majore bono ex rationis ductu sequemur, & bonum minus, quod causa est majoris mali, negligemus. Nam malum, quod hic dicitur minus, revera bonum est, & bonum contra malum, quare (per Coroll. Prop. 63 hujus) illud appetemus, & hoc negligemus. Q.E.D.


      PROPOSITIO LXVI

Bonum majus futurum præ minore præsenti, & malum præsens minus præ majori futuro ex rationis ductu appetemus.

      Demonstratio

Si Mens rei futuræ adæquatam posset habere cognitionem, eodem affectu erga rem futuram, ac erga præsentem afficeretur (per Prop. 62 hujus); quare quatenus ad ipsam rationem attendimus, ut in hac Propositione nos facere supponimus, res eadem est, sive majus bonum, vel malum futurum, sive præsens supponatur; ac proinde (per Prop. 65 hujus) bonum futurum majus præ minore præsenti &c. appetemus. Q.E.D.

      Corollarium

Malum præsens minus, quod est causa majoris futuri boni, ex rationis ductu appetemus, & bonum præsens minus, quod causa est majoris futuri mali, negligemus. Hoc Coroll. se habet ad præced. Prop. ut Coroll. Prop. 65 ad ipsam Prop. 65.

      Scholium

Si igitur hæc cum iis conferantur, quæ in hac Parte usque ad Propositionem 18 de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus, quid homo, qui solo affectu, seu opinione, homini, qui ratione ducitur, intersit. Ille enim, velit nolit, ea, quæ maxime ignorat, agit; hic autem nemini, nisi sibi, morem gerit, & ea tantum agit, quæ in vita prima esse novit, quæque propterea maxime cupit, & ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de cujus ingenio, & vivendi ratione pauca adhuc notare libet.


      PROPOSITIO LXVII

Homo liber de nulla re minus, quam de morte cogitat, & ejus sapientia non mortis, sed vitæ meditatio est.

      Demonstratio

Homo liber, hoc est, qui ex solo rationis dictamine vivit, mortis Metu non ducitur (per Prop. 63 hujus); sed bonum directe cupit (per Coroll. ejusdem Prop.), hoc est (per Prop. 24 hujus), agere, vivere, suum esse conservare ex fundamento proprium utile quærendi; atque adeo nihil minus, quam de morte cogitat; sed ejus sapientia vitæ est meditatio. Q.E.D.


      PROPOSITIO LXVIII

Si homines liberi nascerentur, nullum boni, & mali formarent conceptum, quamdiu liberi essent.

      Demonstratio

Illum liberum esse dixi, qui sola ducitur ratione; qui itaque liber nascitur, & liber manet, non nisi adæquatas ideas habet, ac proinde mali conceptum habet nullum (per Coroll. Prop. 64 hujus), & consequenter (nam bonum, & malum correlata sunt) neque boni. Q.E.D.

      Scholium

Hujus Propositionis Hypothesin falsam esse, nec posse concipi, nisi quatenus ad solam naturam humanam, seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus, sed quatenus tantummodo causa est, cur homo existat, patet ex Propositione 4 hujus Partis. Atque hoc, & alia, quæ jam demonstravimus, videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei potentia concipitur, quam illa, qua hominem creavit, hoc est, potentia, qua hominis solummodo utilitati consuluit, atque eatenus narratur, quod Deus homini libero prohibuerit, ne de arbore cognitionis boni, & mali comederet, & quod, simulac de ea comederet, statim mortem metueret potius, quam vivere cuperet. Deinde, quod inventa ab homine uxore, quæ cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in natura dari, quod ipsi posset illa esse utilius; sed quod, postquam bruta sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide Prop. 27 p. 3), & libertatem suam amittere, quam Patriarchæ postea recuperaverunt, ducti Spiritu Christi, hoc est, Dei idea, a qua sola pendet, ut homo liber sit, & ut bonum, quod sibi cupit, reliquis hominibus cupiat, ut supra (per Prop. 37 hujus) demonstravimus.


      PROPOSITIO LXIX

Hominis liberi virtus æque magna cernitur in declinandis, quam in superandis periculis.

      Demonstratio

Affectus coerceri, nec tolli potest, nisi affectu contrario, & fortiore affectu coercendo (per Prop. 7 hujus). At cæca Audacia & Metus affectus sunt, qui æque magni possunt concipi (per Prop. 5 & 3 hujus). Ergo æque magna animi virtus, seu fortitudo (hujus Definitionem vide in Schol. Prop. 59 p. 3) requiritur ad Audaciam, quam ad Metum coercendum, hoc est (per Defin. 40 & 41 Affect.), homo liber eadem animi virtute pericula declinat, qua eadem superare tentat. Q.E.D.

      Corollarium

Homini igitur libero æque magnæ Animositati fuga in tempore, ac pugna ducitur: sive homo liber eadem Animositate, seu animi præsentia, qua certamen, fugam eligit.

      Scholium

Quid Animositas sit, vel quid per ipsam intelligam, in Scholio Prop. 59 p. 3 explicui. Per periculum autem id omne intelligo, quod potest esse causa alicujus mali, nempe Tristitiæ, Odii, Discordiæ, &c.


      PROPOSITIO LXX

Homo liber, qui inter ignaros vivit, eorum, quantum potest, beneficia declinare studet.

      Demonstratio

Unusquisque ex suo ingenio judicat, quid bonum sit (vide Schol. Prop. 39 p. 3); ignarus igitur, qui in aliquem beneficium contulit, id ex suo ingenio æstimabit, & si minoris ab eo, cui datum est, æstimari videt, contristabitur (per Prop. 42 p. 3). At homo liber reliquos homines amicitia sibi jungere (per Prop. 37 hujus), nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu referre, sed se, & reliquos libero rationis judicio ducere, & ea tantum agere studet, quæ ipse prima esse novit: ergo homo liber, ne ignaris odio sit, & ne eorum appetitui, sed soli rationi obsequatur, eorum beneficia, quantum potest, declinare conabitur. Q.E.D.

      Scholium

Dico quantum potest. Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines, qui in necessitatibus humanum auxilium, quo nullum præstabilius est, adferre queunt; atque adeo sæpe fit, ut necesse sit ab iisdem beneficium accipere, & consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari; ad quod accedit, quod etiam in declinandis beneficiis cautio esse debet, ne videamur eosdem contemnere, vel præ Avaritia remunerationem timere, atque ita dum eorum Odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis, & honesti habenda est.


      PROPOSITIO LXXI

Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt.

      Demonstratio

Soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt, & maxima amicitiæ necessitudine invicem junguntur (per Prop. 35 hujus, & ejus Coroll. 1), parique amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per Prop. 37 hujus); adeoque (per Defin. 34 Affect.) soli homines liberi erga se invicem gratissimi sunt. Q.E.D.

      Scholium

Gratia, quam homines, qui cæca Cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura, seu aucupium potius, quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis, quia plerumque hominem nimio Odio, Ira, vel Superbia, vel Avaritia &c. affectum esse indicat. Nam qui præ stultitia dona compensare nescit, ingratus non est, & multo minus ille, qui donis non movetur meretricis, ut ipsius libidini inserviat, nec furis, ut ipsius furta celet, vel alterius similis. Nam hic contra animum habere constantem ostendit, qui scilicet se nullis donis ad suam, vel communem perniciem patitur corrumpi.


      PROPOSITIO LXXII

Homo liber nunquam dolo malo, sed semper cum fide agit.

      Demonstratio

Si liber homo quicquam dolo malo, quatenus liber est, ageret, id ex dictamine rationis ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur): atque adeo dolo malo agere virtus esset (per Prop. 24 hujus), & consequenter (per eandem Prop.) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset, dolo malo agere, hoc est (ut per se notum), hominibus consultius esset verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per Coroll. Prop. 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber &c. Q.E.D.

      Scholium

Si jam quæratur, quid si homo se perfidia a præsenti mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet, ut perfidus sit? Respondebitur eodem modo, quod si ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus hominibus, atque adeo ratio omnino suadet hominibus, ne nisi dolo malo paciscantur, vires conjungere, & jura habere communia, hoc est, ne revera jura habeant communia, quod est absurdum.


      PROPOSITIO LXXIII

Homo qui ratione ducitur, magis in civitate, ubi ex communi decreto vivit, quam in solitudine, ubi sibi soli obtemperat, liber est.

      Demonstratio

Homo, qui ratione ducitur, non ducitur Metu ad obtemperandum (per Prop. 63 hujus); sed quatenus suum esse ex rationis dictamine conservare conatur, hoc est (per 5chol. Prop. 66 hujus), quatenus libere vivere conatur, communis vitæ, & utilitatis rationem tenere (per Prop. 37 hujus), & consequenter (ut in Schol. 2 Prop. 37 hujus ostendimus) ex communi civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo, qui ratione ducitur, ut liberius vivat, communia civitatis jura tenere. Q.E.D.

      Scholium

Hæc, & similia, quæ de vera hominis libertate ostendimus, ad Fortitudinem, hoc est (per Schol. Prop. 59 p. 3) ad Animositatem, & Generositatem referuntur. Nec operæ pretium duco, omnes Fortitudinis proprietates hic seperatim demonstrare, & multo minus, quod vir fortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat, minimeque superbiat. Nam hæc, & omnia, quæ ad veram vitam, & Religionem spectant, facile ex Propositione 37 & 46 hujus Partis convincuntur; nempe quod Odium Amore contra vincendum sit, & quod unusquisque, qui ratione ducitur, bonum, quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id, quod in Scholio Propositionis 50 hujus Partis, & aliis in locis notavimus, quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret, nempe quod omnia ex necessitate divinæ naturæ sequantur, ac proinde quicquid molestum, & malum esse cogitat, & quicquid præterea impium, horrendum, injustum, & turpe videtur, ex eo oritur, quod res ipsas perturbate, mutilate, & confuse concipit; & hac de causa apprime conatur res, ut in se sunt, concipere, & vexæ cognitionis impedimenta amovere, ut sunt Odium, Ira, Invidia, Irrisio, Superbia, & reliqua hujusmodi, quæ in præcedentibus notavimus; atque adeo, quantum potest, conatur, uti diximus, bene agere, & lætari. Quousque autem humana virtus ad hæc consequenda se extendat, & quid possit, in sequenti Parte demonstrabo.


      APPENDIX

Quæ in hac Parte de recta vivendi ratione tradidi, non sunt ita disposita, ut uno aspectu videri possint; sed disperse a me demonstrata sunt, prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim. Eadem igitur hic recolligere, & ad summa capita redigere proposui.

      Caput I

Omnes nostri conatus, seu Cupiditates ex necessitate nostræ naturæ ita sequuntur, ut vel per ipsam solam, tanquam per proximam suam causam, possint intelligi, vel quatenus naturæ sumus pars, quæ per se absque aliis individuis non potest adæquate concipi.

      Caput II

Cupiditates, quæ ex nostra natura ita sequuntur, ut per ipsam solam possit intelligi, sunt illæ, quæ ad Mentem referuntur, quatenus hæc ideis adæquatis constare concipitur; reliquæ vero Cupiditates ad Mentem non referuntur, nisi quatenus res inadæquate concipit, & quarum vis, & incrementum non humana, sed rerum, quæ extra nos sunt, potentia definiri debet; & ideo illæ recte actiones, hæ autem passiones vocantur; illæ namque nostram potentiam semper indicant, & hæ contra nostram impotentiam, & mutilatam cognitionem.

      Caput III

Nostræ actiones, hoc est, Cupiditates illæ, quæ hominis potentia, seu ratione definiuntur, semper bonæ sunt, reliquæ autem tam bonæ, quam malæ possunt esse.

      Caput IV

In vita itaque apprime utile est, intellectum, seu rationem, quantum possumus, perficere, & in hoc uno summa hominis felicitas, seu beatitudo consistit; quippe beatitudo nihil aliud est, quam ipsa animi acquiescentia, quæ ex Dei intuitiva cognitione oritur: at intellectum perficere nihil etiam aliud est, quam Deum, Deique attributa, & actiones, quæ ex ipsius naturæ necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis, qui ratione ducitur, finis ultimus, hoc est, summa Cupiditas, qua reliquas omnes moderari studet, est illa, qua fertur ad se, resque omnes, quæ sub ipsius intelligentiam cadere possunt, adæquate concipiendum.

      Caput V

Nulla igitur vita rationalis est sine intelligentia, & res eatenus tantum bonæ sunt, quatenus hominem juvant, ut Mentis vita fruatur, quæ intelligentia definitur. Quæ autem contra impediunt, quominus homo rationem perficere, & rationali vita frui possit, eas solummodo malas esse dicimus.

      Caput VI

Sed quia omnia illa, quorum homo efficiens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest, nisi a causis externis; nempe quatenus pars est totius naturæ, cujus legibus humana natura obtemperare, & cui infinitis modis pene sese accommodare cogitur.

      Caput VII

Nec fieri potest, ut homo non sit naturæ pars, & communem ejus ordinem non sequatur; sed si inter talia individua versetur, quæ cum ipsius hominis natura conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur, & fovebitur. At si contra inter talia sit, quæ cum ipsius natura minime conveniunt, vix absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit.

      Caput VIII

Quicquid in rerum natura datur, quod judicamus malum esse, sive posse impedire, quominus existere, & vita rationali frui queamus, id a nobis removere ea via, quæ securior videtur, licet, & quicquid contra datur, quod judicamus bonum, sive utile esse ad nostrum esse conservandum, & vita rationali fruendum, id ad nostrum usum capere, & eo quocumque modo uti nobis licet; & absolute id unicuique summo naturæ jure facere licet, quod ad ipsius utilitatem conferre judicat.

      Caput IX

Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest, quam reliqua ejusdem speciei individua; adeoque (per Caput 7) nihil homini ad suum esse conservandum, & vita rationali fruendum utilius datur, quam homo, qui ratione ducitur. Deinde quin inter res singulares nihil novimus, quod homine, qui ratione ducitur, sit præstantius, nulla ergo re magis potest unusquisque ostendere, quantum arte, & ingenio valeat, quam in horninibus ita educandis, ut tandem ex proprio rationis imperio vivant.

      Caput X

Quatenus homines Invidia, aut aliquo Odii affectu in se invicem feruntur, eatenus invicem contrarii sunt, & consequenter eo magis tirnendi, quo plus possunt, quam reliqua naturæ individua.

      Caput XI

Animi tamen non armis, sed Amore, & Generositate vincuntur.

      Caput XII

Hominibus apprime utile est, consuetudines jungere, seseque iis vinculis astringere, quibus aptius de se omnibus unum efficiant, & absolute ea agere, quæ firmandis amicitiis inserviunt.

      Caput XIII

Sed ad hæc ars, & vigilantia requiritur. Sunt enim homines varii (nam rari sunt, qui ex rationis præscripto vivunt), & tamen plerumque invidi, & magis ad vindictam, quam ad Misericordiam proclives. Unumquemque igitur ex ipsius ingenio ferre, & sese continere, ne eorum affectus imitetur, singularis animi potentiæ opus est. At qui contra homines carpere, & vitia potius exprobrare, quam virtutes docere, & hominum animos non firmare, sed frangere norunt, ii & sibi, & reliquis molesti sunt; unde multi præ nimia scilicet animi impatientia, falsoque religionis studio, inter bruta potius, quam inter homines vivere maluerunt; ut pueri, vel adolescentes, qui parentum jurgia æquo animo ferre nequeunt, militatum confugiunt, & incommoda belli, & imperium tyrannidis præ domesticis commodis, & paternis admonitionibus eligunt, & quidvis oneris sibi imponi patiuntur, dummodo parentes ulciscantur.

      Caput XIV

Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda, quam damna sequuntur. Quare satius est eorum injurias æquo animo ferre, & studium iis adhibere, quæ concordiæ, & amicitiæ conciliandæ inserviunt.

      Caput XV

Quæ concordiam gignunt, sunt illa, quæ ad justitiam, æquitatem, & honestatem referuntur. Nam homines præter id, quod injustum, & iniquum est, etiam ægre ferunt, quod turpe habetur, sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem concilitando illa apprime necessaria sunt, quæ ad Religionem, & Pietatem spectant. De quibus vide Schol. 1 & 2 Prop. 37 & Schol. Prop. 46 & Schol. Prop. 73 p. 4.

      Caput XVI

Solet præterea concordia ex Metu plerumque gigni, sed sine fide. Adde, quod Metus ex animi impotentia oritur, & propterea ad rationis usum non pertinet; ut nec Commiseratio, quamvis Pietatis speciem præ se ferre videatur.

      Caput XVII

Vincuntur præterea homines etiam largitate, præcipue ii, qui non habent, unde comparare possint illa, quæ ad vitam sustentandam necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre, vires & utilitatem viri privati longe superat. Divitiæ namque viri privati longe impares sunt ad id suppeditandum. Unius præterea viri facultas limitatior est, quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integræ societati incumbit, & ad communem tantum utilitatem spectat.

      Caput XVIII

In beneficiis accipiendis, & gratia referenda alia prorsus debet esse cura, de qua vide Schol. Prop. 70 & Schol. Prop. 71 p. 4.

      Caput XIX

Amor præterea meretricius, hoc est, generandi libido, quæ ex forma oritur, & absolute omnis Amor, qui aliam causam præter animi libertatem agnoscit, facile in Odium transit, nisi, quod pejus est, species delirii sit, atque tum magis discordia, quam concordia fovetur. Vide Schol. Prop. 31 p. 3.

      Caput XX

Ad matrimonium quod attinet, certum est, ipsum cum ratione convenire, si Cupiditas miscendi corpora non ex sola forma, sed etiam ex Amore liberos procreandi, & sapienter educandi, ingeneretur; & præterea, si utriusque, viri scilicet & foeminæ, Amor, non solam formam, sed animi præcipue libertatem pro causa habeat.

      Caput XXI

Gignit præterea adulatio concordiam, sed foedo servitutis crimine, vel perfidia; nulli quippe magis adulatione capiuntur, quam superbi, qui primi esse volunt, nec sunt.

      Caput XXII

Abjectioni falsa pietatis, & religionis species inest. Et quamvis Abjectio Superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Vide Schol. Prop. 57 p. 4.

      Caput XXIII

Confert præterea concordiæ Pudor in iis tantum, quæ celari non possunt. Deinde, quia ipse Pudor species est Tristitiæ, ad rationis usum non spectat.

      Caput XXIV

Cæteri Tristitiæ erga homines affectus directe justitiæ, æquitati, honestati, pietati, & religioni opponuntur, &, quamvis Indignatio æquitatis speciem præ se ferre videatur, ibi tamen sine lege vivitur, ubi unicuique de factis alterius judicium ferre, & suum, vel alterius jus vindicare licet.

      Caput XXV

Modestia, hoc est, Cupiditas hominibus placendi, quæ ex ratione determinatur, ad Pietatem (ut in Schol. 1 Prop. 37 p. 4 diximus) refertur. Sed, si ex affectu oriatur, Ambitio est, sive Cupiditas, qua homines falsa Pietatis imagine plerumque discordias, & seditiones concitant. Nam qui reliquos consilio, aut re juvare cupit, ut simul summo fruantur bono, is apprime studebit, eorum sibi Amorem conciliare; non autem eos in admirationem traducere, ut disciplina ex ipso habeat vocabulum, nec ullas absolute Invidiæ causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit hominum vitia referre, & de humana impotentia non nisi parce loqui curabit: at largiter de humana virtute, seu potentia, & qua via possit perfici, ut sic homines, non ex Metu, aut aversione, sed solo Lætitiæ affectu moti, ex rationis præscripto, quantum in se est, conentur vivere.

      Caput XXVI

Præter homines nihil singulare in natura novimus, cujus Mente gaudere, & quod nobis amicitia, aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus; adeoque quicquid in rerum natura extra homines datur, id nostræ utilitatis ratio conservare non postulat; sed pro ejus vario usu conservare, destruere, vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet.

      Caput XXVII

Utilitas, quam ex rebus, quæ extra nos sunt, capimus, est præter experientiam, & cognitionem, quam acquirimus ex eo, quod easdem observamus, & ex his formis in alias mutamus, præcipua corporis conservatio; & hac ratione res illæ imprimis utiles sunt, quæ Corpus ita alere, & nutrire possunt, ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant. Nam quo Corpus aptius est, ut pluribus modis possit affici, & corpora externa pluribus modis afficere, eo Mens ad cogitandum est aptior (vide Prop. 38 & 39 p. 4). At hujus notæ perpauca in natura esse videntur, quare ad Corpus, ut requiritur, nutriendum necesse est multis naturæ diversæ alimentis uti. Quippe humanum Corpus ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur, quæ continuo alimento indigent, & vario, ut totum Corpus ad omnia, quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sic, & consequenter ut Mens etiam æque apta sit ad plura concipiendum.

      Caput XXVIII

Ad hæc autem comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent, nisi homines operas mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia attulit, unde factum, ut ejus imago Mentem vulgi maxime occupare soleat; quia vix ullam Lætitiæ speciem imaginari possunt, nisi concomitante nummorum idea, tanquam causa.

      Caput XXIX

Sed hoc vitium eorum tantum est, qui non ex indigentia, nec propter necessitates nummos quærunt; sed quia lucri artes didicerunt, quibus se magnifice efferunt. Cæterum corpus ex consuetudine pascunt; sed parce, quia tantum de suis bonis se perdere credunt, quantum sui Corporis conservationi impendunt. At qui verum nummorum usum norunt, & divitiarum modum ex sola indigentia moderantur, paucis contenti vivunt.

      Caput XXX

Cum igitur res illæ sint bonæ, quæ Corporis partes juvant, ut suo officio fungantur, & Lætitia in eo consistat, quod hominis potentia, quatenus Mente & Corpore constat, juvatur, vel augetur, sunt ergo illa omnia, quæ Lætitiam afferunt, bona. Attamen, quoniam contra non eum in finem res agunt, ut nos Lætitia afficiant, nec earum agendi potentia, ex nostra utilitate temperatur, & denique, quoniam Lætitia plerumque ad unam Corporis partem potissimum refertur, habent ergo plerumque Lætitiæ affectus (nisi ratio, & vigilantia adsit), & consequenter Cupiditates etiam, quæ ex iisdem generantur, excessum; ad quod accedit, quod ex affectu id primum habeamus, quod in præsentia suave est, nec futura æquali animi affectu æstimare possumus. Vide Schol. Prop. 44 & Schol., Prop. 60 p. 4.

      Caput XXXI

At superstitio id contra videtur statuere bonum esse, quod Tristitiam, & id contra malum, quod Lætitiam affert. Sed, ut jam diximus (vide Schol. Prop. 45 p. 4), nemo, nisi invidus, mea impotentia, & incommodo delectatur. Nam quo majori Lætitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus; & consequenter eo magis de natura divina participamus, nec Lætitia unquam mala esse potest, quam nostræ utilitatis vera ratio moderatur. At qui contra Metu ducitur, & bonum, ut malum vitet, agit, is ratione non ducitur.

      Caput XXXII

Sed humana potentia admodum limitata est, & a potentia causarum externarum infinite superatur; atque adeo potestatem absolutam non habemus, res, quæ extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen ea, quæ nobis eveniunt contra id, quod nostræ utilitatis ratio postulat, æquo animo feremus, si conscii simus nos functos nostro officio fuisse, & potentiam, quam habemus, non potuisse se eo usque extendere, ut eadem vitare possemus, nosque partem totius naturæ esse, cujus ordinem sequimur. Quod si clare, & distincte intelligamus, pars illa nostri, quæ intelligentia definitur, hoc est, pars melior nostri in eo plane acquiescet, & in ea acquiescentia perseverare conabitur. Nam, quatenus intelligimus, nihil appetere, nisi id, quod necessarium est, nec absolute, nisi in veris acquiescere possumus; adeoque quatenus hæc recte intelligimus, eatenus conatus melioris partis nostri cum ordine totius naturæ convenit.

      Finis Quartae Partis.